AVISI Ipsa narret Cracovia, Quanta conflavit odia Rex, sub cuius praesentia Tanta patrantur vitia: Vibrant arma sicarii, Privantur vita varii, Desolant campos pedites, Vim inferunt satellites, Domos spoliant civium, Prata spiritualium; Quae cum miseri defendunt, Vitam propter fruges vendu Non est, qui ex iustitia Puniat tanta vitia. Gostomius 1 dissimulat, Marsalcus 2 nihil id curat; Quamvis rogent iustitiam, Scelestis donat veniam. Liberum est spoliare, Liberum vita privare, Liberum fores frangere, Liberum quaeque audere. Et templa non immunia A malorum audacia, Namque parcitur improbis Et datur terminus probis, Qui partim mulctantur aere, Partim torquentur carcere, Grandaevo quoque homini Evulsam 3 barbam memini, Cui, quamvis proconsul fuit, Nil magistratus profuit Almaque Academia Non est absque iniuria; Habet eft referendarium Rex, iudicem nefarium, 1 Hieronim Gos tomski, wojewoda poznański. 2 Zygmunt Myszkowski, marszałek w. kor. 3 ,Evulsam' Racz.; ,Quod sumunt' Dz. Gz.