Quas narrant causas odii? — o dii! Multas quidem, sed incertas — certas. Has certas velim audire — dirae. Nisi forte peieravit? — erravit.         10 In quo fecit periurium? — iurium. At nihil contra iura fecit? — fecit. At nihil agit fraudulente? — lente. At fidem habet integram? — aegram. Constantis tamen animi? — imi.   15 Proditorem ne dicito — cito. Dii boni! satis non possum mirari — rari. At horum non est convictus? — victus. Rex si reus, tu scis, Christe! — iste. Malis consiliariis usus est? — sus est.  20 Quis tandem perdidit eos? — Theos 1. Consultores poena digni? — igni. Regnum conantur perdere? — aere. Dic, quis horum fertur primus — mus2. Nonne is, qui gaudet nomine3 regis? — is.        25 Mordax est Mus iste nimis — nimis. Datur culpa et Hieronimo?4 — immo. Uli, inquam, alterne primo palatinorum ?5 — horum. Mali corvi malum ovum, quod miror et ego — et ego. Quid rusticus nomine, cognomine equus?6 — aequus.        30 Aequum, si equum et rusticum dicis equum? — aequum. Iste varii coloris equus varie hinnit in perniciem Reipublicae? — [publice. Quid meruit tandem, cum spargit tantum venenum? — faenum. Indignus rosa; faenum decet equum — aequum. Procul dubio sentiet horum scelerum vindicem Deum — eum.                           35 Audire plura nolo, Deus vertat haec in meliora! — ora! Ibo hinc: vereor peiora ne recenseas — eas! 1 T. j. bóg. 2 Mus — mysz, t. j. Myszkowski. 3 T. j. Zygmunt Myszkowski. 4 Hieronim Gostomski, wojewoda poznański. 5        Mowa o Hieronimie Gostomskim, woj. pozn. «Poznańscy wojewodowie z krakowskim w senacie alternatę krzesła mieć powinni» (Niesiecki). 6        «Ruslicus nomine» — Maciej, «cognomine equus» — Pstrokoński, kanclerz na ten czas w. koronny i biskup przemyski.