[81] ACTA ECCLESIAE COLLEGIATAE VARSOVIENSIS. 81 ac de eadem realiter et cum effectu sibi cedere iuraque omnia super dictam scultetiam servientia sibi restituere et de pecuniis receptis cum quiettare; hoc specialiter addito, quod praedicti advocati frumenta omnia hyemalia et aestivalia, quae in eodem manso seminaverunt, libere colligere debebunt; et iam domini praefixerunt eis tempus ad recipiendum pecunias pro praedicta scultetia feria Vta post festum s. Stanislai prox. a praedicto dno decano sub privatione eiusdem scultetiae. A. 1536, Septembris 29, in capitulo generali. 94. (I. 1230) Domini ad intercessionem et litteras Illmae dnae ducis Annae, ducis Mazoviae, et magnifici dni Stanislai de Sprowa, palatini Podo- liae, sua Illmae dnae mariti, pro honor. dno Iohanne Zaleski actu presbitero, quondam servitore Rdi patris dni Pauli Trampski archidiaconi Warschov., factam, promiserunt providere psalteria eundem dnum Iohannem Zaleski presbiterum, quae primum vacaverit in ecclesia collegiata Warschov. ac ean- dem sibi conferre in effectu .. A. 1537, Decembris 14, in capitulo partiali. 95. (I. 131°) Dni auditis multis querelis iniuriis et defectibus ex parte subditorum et pauperum hospitalis regii per procuratorem capituli propositis et in scripto articulatim exhibitis vocato ad praesentiam suam vener. dno Iohanne Grothovvski praeposito eiusdem hospitalis, ac ipsius responsionibus ad dictos articulos singulariter sibi lectos et declaratos diligenter exauditis, unanimi voto et consensu omnium decreverunt et constituerunt per dictum dnum praepositum et eius successores infrascripta decreta firmiter observanda. Ad primum articulum. Imprimis decreverunt, ne praepositus a pauperibus personis hospitale intrantibus auderet deinceps exigere et extorquere introitales praeter id, dum huiusmodi pauper ex bona voluntate pro fabrica hospitalis aut pro collatione pauperum aliquid de pecuniis dederit. Ad secundum articulum. Item decreverunt ad secundum articulum, ut praepositus pauperes in hospitali degentes expensis pro eorum conditione provideret melius, quam ante, et eos sepius visitaret in domo ipsorum, similiter et coquinam, ut sciret quomodo et quid coquitur pro pauperibus, et non permitteret eos affligere suis focariis. Ad tertium articulum. Decreverunt, ut praepositus haberet singularem respectum ad infirmos praecipue ad presbiteros, quibus fercula specialia et cervisiam bonam triticeam det et dare faciat, oppresssos et gravatos iniuriis a suis focariis et dispensatoribus aut quibusvis aliis benigne audiat et non statim in vincula coniiciat, nisi legitime convictum in excessu, et • non compellat pauperes infirmos laborare tempore messis, aut pro se alium laboratorem ordinare. Ad quartum articulum. Dni decreverunt, ut deinceps praepositus non suscipiat pauperes et quasvis personas utriusque sexus ad hospitale sine Archiwum Komisyi prawniczej. T. VI.