96 ACTA ECCLESIAE COLLEGIATAE VARSOVIENSIS. A. 1554, Septembris 29, in capitulo generali. 113. (I. 271). Domini.. satisfacientes propositioni et postulationi dominorum, qui praestimonia non habent, ad revisionem bonorum Raznensium de medio sui deputaverunt vener. dnos Danielem Zaramba, Martinum Oborski, Iohannem Makowieczki confratres suos, unius praesentia non obstante; quaequidem revisio debet esse pro prima Dominica post OO. SS. festum. Ipsi idem dni revisores deputati debent agros in bonis capituli diligentes commensurare et demum conspicere loca apta, ubi potuissent praedia plura in villis capituli propter alios dnos praestimonia non habentes fieri et emensurari, sine tamen magna diminutione mensae communis, et hoc propter dominos circa ecclesiam continue residentes; inundationem aquae, ubi ripae destruuntur, conspicient damnaque in silvis et nemoribus diligenter revidebunt, subditorum querimomas et gravamina exaudiant et postea dominis capitulariter referent dnus vero Oborski geometram sua diligentia subordinare debet, impensa tamen totius capituli.