ŚREDNIOWIECZNE POMNIKI [116] regnicole et nobiles regni, fratres, sorores aut propinquos consanguineos occidentes seu interimentes, non habentes prolem vel habentes, in hereditaria successione nullum accessum obtinebunt, quinimo denunciamus omnes et ip­sorum filios privamus omni legitima talium hereditatum successione seu porcione, in quibus bonis seu hereditatibus alii consanguinei, licet remociores in linea, obtinebun: seu obtineant successionem; quos in aggravacionem ip­sorum, propter inhumanitatem criminis, ob hoc omnes fratricidas, sororicidas et patricidas infames 1) pronunciamus et inabiles ad aliquos honores promovendos. [19] De derelictis et hiis, qui ab intestato 2) succedunt. Abusiva consuetudine noscitur esse observatum, quod cum aliqui kmethones ab hac vita sine prole decedunt 3), ipsorum [domini]4) omnia bona mobilia et immobilia vulgariter pvsczysna consueverunt occupare , unde nos huiusmodi consuetudinem abusivam reprobando, statuimus, quod de bonis eorundem decedencium, si tantum reperiatur in eisdem, calix pro dimidia marca dandus ecclesie parochiali paretur, reliqua vero bona ad proximiores con­sanguineos vel affines, cessante cuiuslibet impedimento, devolvantur. [20] De morte inopinata alicuius. Item quacunque morte casuali et inopinata 5) contingat aliquem de hac vita migrare , puta de arbore cadendo vel in aqua submergendo, aut alio quovismodo. statuimus, quod pro tali homine sic decedente nulla questio penitus moveatur. Item, dum ignoratur, quis commisit homicidium, decrevimus, quod castellania de hoc non moveat aliquam questionem, sed consan­guinei et proximiores, culpabilem inquirentes, causam, dum poterint, consequantur iuxta iuris formam 6). [21] De vagis hominibus rapinas7) committentibus. Sunt nonnulli, qui per indiscrecionem victum longi temporis brevi hora consumentes, assumunt sibi extra propria8) occasionem divagandi, et taliter divagantes aliena rapere non formidant. Ut igitur tales a qualibet occasione divagandi saltem formidine pene retrahantur9), statuimus, quod taliter divagantes et rapinas committentes, quiiibet eorum, bonis. que habent, ipso facto sint privati. Et si continget huiusmodi fugitivos et divagantes nostre gracie reconciliari, volumus nihilominus, quod inter pares suos infa­mes habeantur. 1) Rp. infantes.— 2) Rp. qui post vite statum.— 3) Rp. recedunt.— 4) Rp. et ipsorum,— 5) Rp. inopinati.— 6) Po tych słowach następują w rp. słowa: Ut violema (sic) audacia refrenetur, Które staaowią początek następnego w Zwodzie głównym statutów Kazimierzowskich arty­kułu. Pisarz jednak dalszego ciągu tegoż artykułu nie podał. — 7) Rp. rapinis. — 8) Rp. propriam. — 9) Rp. retrahentur.