KODEKS PUŁAWSKI IIgi i DZIAŁYŃSKICH Iszy. [10] (20) Si ignobilis improperat nobilem. XX 1). Si aliquis nobilis, aut asserens se de nobili genere procreatum, dicat, quod aliquis sibi impar existens in generacione vituperiosa2) verba intu- lisset3), quod tunc ille reus, eidem equalis non existens et negans se im- properacionem fecisse, proprio iuramento ab increpacione eius absolvatur. (21) Quomodo kmetho potest increpare et quomodo non4). Kmetho vero non poterit alicui nobili vel pro nobili se gerenti nobilitatem eius increpare, nisi forte idem kmetho audierit per alium nobilem ipsum increpasse, et ipse se de huiusmodi improperio || minime expurga- [p. 85] vit. Hoc tamen volumus intelligi5) de illis nobilibus, qui ad expedicionem serviunt et iudicibus terrestribus subsunt, non autem de illis nobilibus, qui in civitatibus residentes cervisiam propinant aut forte alii sunt vagi in terra nihil habentes, cum tales teneantur (se) expurgare 6). (22) De kmethone, cui libertas datur in nova locacione. XXII 7). Quia libertas ad hoc per sapientes8) est inventa, ut silve et nemora, ubi modice utilitates proveniunt, extirpentur9) et ad ampliores utilitates reducantur, unde si quis kmetho in silva, ubi villa locari debeat, libertatem accipiat, non poterit de suo agro, nisi illum extirpaverit, se movere, quo extirpato facere poterit, secundum quod ius terrestre aut illius hereditatis exquirit et deposcit circa suam mocionem. (23) De fugitivis. XXIII10). Cum autem scultetus vel kmetho de agro seu hereditate sua absque culpa domini fugerit11), talis profugus debet per dominum in iudicio maiori et bannito ter et ex abundanti12) quarto, ut ad suam redeat hereditatem, evocari; qui si non redierit taliter vocatus, dominus ville cum protestacione poterit suam hereditatem per alium locare 13), contumacia illius non obstante. 1) Cod. D. I. De vituperacione nobilis illata alteri nobili etc. XXI. 2) Cod. D. I. vituperosa. 3) Cod. P. II. i D. I. intulisse; ale w Cod. P. II. sam pisarz poprawił jak w texcie. 4) Cod. D. I. De vituperacione kmethonis illata alicui nobili per ipsum. XXII. 5) Cod. P. II. intelligere. 6) Cod. D. I. cum tales tenentur expurgari. 7) Cod. D. I. De libertate alicui per dominum concessa. XXIII. 8) Cod. D. I. ad hoc persapienter. 9) Cod. P. II. i D. I. extirpantur; ale w Cod. P. TI. sam pisarz przerobił ten wyraz jak w texcie. 10) Cod. D. I. De sculteto aut kmetone a domino absque culpa fugiente. XXIIII. 11) Cod. D. I. fugierit. 12) Cod. D. I. et ex superhabuudanti. 13) Cod. D. I. collocare.