XV. Kod. Sier. II. (Sierakowskiego IIgi; — Sieracov. II). (1) De accusatis pro furtu, primum. [f. 1.] Item si quis fuerit eiusdem parochie sive districtus, et quod de furtu quarumlibet rerum per aliquem ad iudicium evocatus fuerit, statuimus, quod infra unum annum tantummodo inculpatum seu accusatum de furtu evocandi1), (si) voluerit, habeat facultatem. Si vero anno elapso eandem voluerit mo- vere questionem, quod tunc asserit, racionabiliter per ydoneos testes teneatur conprobare, ostendens se in facto fore iustum. (2) De accusato pro furtu apum, 2um. Item Petrus Iohannem traxit ad iudicium, quod apes sive mellificia ipsius Petri tempore noctis furtive ad domum suam deportasset, quod se asserebat probaturum; Iohannes vero diffidabat hoc fecisse, sed dicebat, proprium suum mel, ut decuit, in domum suam propriam deportasse. Tan- dem Petrus per iudicem pluries interrogatus, si per eos, qui vidissent apes sive mellificia ipsius Petri per Iohannem recipi et in suam domum deportari, intencionem suam posset probare, Petro respondente, quod tales de visu testes nullomodo posset habere, nos itaque statuendo decernimus in tali casu, iuramentum Iohanni esse inponendum, si alias fuerit bone fame et pro sua expurgacione asserat2), quod proprium suum mel in domum suam deportabat. 1) Cod. evocandum. 2) Cod. asserant. Archiwum Komisyi prawniczej. T. IV. 6