KODEKS PETERSBURSKI III ci. [2] (1) Nemo ex parte consanguinei seu familiaris ad iudicium venire (presumat). II capitulo. Plerumque fit, quod aliqui propter causas consanguineorum vel fami- liarium 1) suorum ad iudicia venientes per strepitum et inportunam ipsorum audaciam sentenciam sive vic…………………………………………………………..2) (55) [f. 87] vandam; si autem in tercio fuerit dnus unacum villanis contumaces, decre- vimus, quod contumax causam, pro qua dinoscitur esse citatus, perdat et ab ea cadat per sentenciam iudicantis3): declarantes, quod dicti boves pigno- rati4) sine cuiuslibet (s) per ipsos iudices in estate duabus septimanis, in ieme vero octo diebus absque aliqua destruccione debite observentur, volentes et decernentes, quod dicti boves pignorati, sive pena cuiuslibet contumacie, tantummodo nobis et iudici nostro applicentur5). Decrevimus eciam, quod et statuimus, quod si predicto ministeriali deputato per iudicem (ad) eandem inpignoracionem cum familia ipsius iudicis, villa pignoranda per dominum ville et villanos non permittatur inpignorari iuxta premissam limitacionem vel ipsa pignora habita per eosdem dominum aut villanos in villa aut ante villam seu in via violenter recipiantur6), dolum7) et rebelliones eorundem puniendo, volumus, quod pena, que dicitur pyąthnaczya, idem rebelles nobis et iudici nostro solvere teneantur, et nichilominus (cum) alia pena pyąthcza | eadem pignora denegata vel violenter ablata integraliter assignare teneantur. Qui si in dandis pignoribus predictis et satisfaciendis de penis premissis fuerint dolosi et rebelles, ita, quod iudex forte non sufficiat propter potenciam eo- rundem ad puniendum et inpignorandum eosdem, volumus et decrevimus, quod pena, que vocatur szyedmadsyesczya, nostre curie applicentur sive puniantur8). (56) De pena actoris, si non conparuerit. Capitulo LVII. Actor procurat ad causam reum citari, reo in termino comparente9), actore vero totaliter se absentante, decernimus ob contumaciam actoris, que est maior quam rei, ipsum reum causam obtinuisse; si autem reus non curaverit 1) Cod. familiarum. 2) Pomiędzy kartą 86 i 87 wycięto 9 kart naszego kodeksu, a wskutek tego brakuje w tekscie końca art. Igo, art. 2—54 w całości, i początku art. 55-go 3) Cod. iudicantes. 4) Cod. pignorantes. 5) Cod. applicetur. 6) Cod. recipientur. 7) Cod. dominum. 8) Cod. applicentur finis puniatur. 9) Cod. conparante.