XX. Kod. Flor. (Floryański; — Florianensis). Sequntur statuta regum Kazimiri et Vladislai, edita in V a r t h a, confirmata in V y s 1 i c z a. [f. 1] Non debet irreprehensibile1) nec mirum iudicari, si secundum temporum varietatem2) consuetudines et facta humana variantur, cum cuilibet populo non sufficiat virorum fortitudine pollere vel armorum pulcritudine esse ornatum, si moribus et statutis non sit decoratus. Et ob hoc nos Kasimirus, Dei gracia Rex Poloniae, una cum baronibus nostris ex voluntate Dei con- siderantes, quia iuxta temporum antiquitatem in terris dominio nostro subiectis plerumque cause (in) iudiciis non uniformiter, || sed secundum capitum [f. 10] sive animorum diversitatem, quamvis super uno et eodem facto, vario et diversimode deducuntur et diffiniuntur, ex qua varietate questiones seu cause plerumque post multiplices vexaciones remanent quodammodo immortales; quapropter ad laudem Dei omnipotentis et beate Marie virginis tociusque curie celestis et ad profectum, commodum et utilitatem nostrorum subditorum decernimus dictorum iudiciorum seu causarum decidere et revellere varie- tatem; volentes et statuentes, quod deinceps perpetuis temporibus iuxta infra scripta dumtaxat et statuta omnes et singuli iudices terrarum nostrarum debeant et teneantur iudicare et eadem statuta districte et firmiter observare. (1) De constitucionibus et statutis. [f. 2] Cum omnes constituciones et statuta legem imponunt rebus et negociis presentibus et futuris et non preteritis, volumus, ut omnes nostre constitu- 1) Cod. irreprehensibilem. 2) Cod. varietatum.