[571 KODEKS PUŁAWSKI II. 153 annualem ex integro, quem solvebat, solvere tenebitur. Et per hoc a domino suo fugitivus liberabitur antedictus. Hoc tamen in iure terrestri intelligi volumus. Quando vero in iure Theutunico kmetho residebit, idem fugere seu recedere nequeat, nisi hereditate vendita vel loco sui kmethonem eque divitem collocet aut agris in toto extirpatis et seminibus hyemalibus et estivalibus seminatis, domino resignando recedere poterit, quo placebit. De Iudeis dampnatis. Fina1e. Porro cum iudaice pravitatis intencio super hoc versetur, ut Christianos non tantum in fide quantum etiam in diviciarum depressione semper deprimet et evellet, convenit igitur statuere, ut nullus Iudeus amplius alicui Christiano in regno nostro amodo constituto, suas pecunias super literas obligacionis prestet aut mutuet, sed tantum ad pignus sufficiens prestare valeat secundum consuetudinem antiquitus reservatam. — Amen 1458. Expliciunt statuta illustris Kasimiri regis Polonie per barones et prelatos eiusdem incliti Regni confirmata et in Vislicia approbata. [Scripta per fratrem Mathiam de Pilczyno alias de Pysdri, monachum sancti Benedicti monasterii sancte Crucis de Monte Calvo] 1). Anno Domini miliesimo CCCCLVIII0 sub Rege Kazimiro Vladislaida in Prussia bellante. 1) Wyrazy w nawiasie przekreślone. .