1752 501 pp. marszałkowi i assessorom podpisać i pieczęciami stwierdzić i do aktu grodu halickiego per oblatam podać zlecamy. Datum et actum die et anno ut supra. Alojzy Dunstan z Rzeplina Wojakowski, marszałek koła rycerskiego ziemi prześwietnej halickiej i powiatów trembowelskiego i kołomyjskiego. Andrzej Sulatycki, podstoli Winnicki, assessor. Andrzej Zaręba, assessor. Castr. Hal. Rel. 261 p. 2070-2077. 271. Halicz, 12 września 1752. Manifestacye ziemian halickich z powodu laudum sejmiku ziemskiego gospodarskiego. 1. Actum in castro Haliciensi feria tertia post festum Nativitatis Beatissimae Virginis Mariae proxima a. D. 1752. 2. Inducenda erat hoc loco manifestatio mfci. Josephi Giedzinski pincernae Livensis idque in eo, quod illres. mfci. terrigenae terrae praesentis de haereditatibus et possessionibus in terra praesenti sitis, plurima tam Reipublicae onera, quam et terrae praesentis sufferant, iam autem ex aliis palatinatibus et terris, praecipue vero ex districtu Zydaczoviensi, de villis Swaryczow, Hołyn et aliis, accedentes ad comitiolas terrae praesentis modo donativae moleste et importune ex aerario terrae praesentis extorquere consueverunt, ideoque de nullitate et invaliditate donativarum earundem extraneis per quaevis lauda factis (sic), prospiciendo integritati suae et inclytae terrae facta. Cuius quidem manifestationis latior copia dari debuit, verum quoniam in triduo ut iuris et moris est ad acticandum non est porrecta, ideo ex parte generosi actorum loci praesentis notarii de diligentia in suscipienda, renitentia vero manifestantis in porrigenda eadem copia manifestatum est. 3. Inducenda erat hoc loco manifestatio gsorum. Joannis et Antonii Omiecińskie, fratrum inter se patruelium, atque Thomae Zurakowski, incolarum terrae praesentis in bonis villarum Bereznica et Balin haeredum, idque in eo, quod ipsi super sancita aut sancienda in comitiolis praesentis terrae non consenserint, imo contradixerint, idque de nullitate et in validitate laudi prospiciendoque integritati suae facta. Cuius quidem manifestationis [etc. u. s.]. 4. Inducenda erat hoc loco protestatio mfcorum. tum gsorum. ac nobilium Dunstan: de Rzeplin Wojakowski castellanidae Premisliensis, mareschalci comitiolarum boni ordinis, tum Andreae Sulatycki subdapiferi Vinnicensis et Andreae Zaremba earum comitiolarum assessorum terrae praesentis Haliciensis et districtuum Trembovliensis et Kołomiensis ad mentem legis publicae hic Haliciae in loco consultationum solito die decima secunda Septembris in anno prae­senti 1752 celebratarum, tum mfcorum. Antonii a Kunaszow Kunaszowski thesaurarii Kołomiensis ex stallo suo activam vocem intimantis, Ioannis Reynoff Czapiowski camerarii granicialis Hali­ciensis, Basilii Turkuł capitanei Czarnieioviensis, colonelli exercitus regni et S. R. Mttis, Josephi Czechowicz pincernae Livoniae, eiusdem nominis Głoskowski dapiferi Łomżensis, in eiusdem comitiolis per incolas inclytae terrae Haliciensis districtuumque Trembovliensis et Kołomiensis ad constituendam taryffam contributionum ducellaris (sic) ex vi decreti iudicii tribunalitii thesauri regni Radomiensis inter inclytam terram praesentem prolati, laudo publico electorum et in facie totius congressus incolarum corporali iuramento firmatorum, Antonii Kocinski pincernae Zydaczoviensis, Stanislai Boratyński thesaurarii Smolensciae, Andreae Swaryczewski thesaurarii Zytomiriensis, Antonii Czepowski, Jacobi Zakrzewski venatoris Płocensis, Antonii Rusiecki thesaurarii Gostynensis, Michaelis Dubrawski pocillatoris Drohicensis, Andreae et Josephi Pilaskich fratrum,