152-153 1668 279 sales illustris et magnifici Alexandri Cetner, castellani Haliciensis, die prima Septembris in locum delectui atque descriptioni incolarum pro expeditione generali bellica paratorum, per recentes literas mfci castellani Haliciensis inter Halicz et Bolszowiec assignatis in personis suis cum apparatu bellico comparere, turmamque equestrem solito more, prout decet equestri ordini, sistere, verum quoniam praeposteri de literis universalibus praenotati illustris. ac mfci. castellani hali­ciensis eo nomine editis, modo die hesterna, hoc est feria quinta in crastino festi Decollationis sancti Ioannis Baptistae tertia die ante descriptionem ad acta praesentia castrensia capitanealia Trembovliensia per oblatam porrectis notitiam acceperunt et adinvenerunt, ideo pro termino praefixo ob tantam impossibilitatem et ejusmodi praeposteram notitiam nullatenus comparere possunt si quidem literae universales mfci castellani Haliciensis remoratae tarde ad castrum praesens districtumque Trembovliensem tempore supra expresso sunt transmissae. Racione quorum omnium praecipue vero die tarda et praepostera literarum universalium ad castrum Trembovliense transmissione supra scripti manifestantes in confinio resident ferme exules, praecavendo indemnitati suae, ne quid inde detrimenti patiantur, iterum atque iterum contra officium castrense Haliciense manifestationem hanc fecerunt, offerendo se nihilominus alio tempore iuxta declarationem memorati illustris et mfci. castellani Haliciensis et omnium illustrium mfcorum. et gsorum. terrae Haliciensis equestris ordinis incolarum pro ejusmodi delectu atque descriptione conventu et laudo particulari terrestri Haliciensi satisfacturum in quantum opitulante numine tranquilliora hostibus vacua permiserint tempora. Castr. Tremb. Rel. 141 p. 620-621. 153. Halicz, 11 września 1668. Protestacya z powodu zerwanego sejmiku deputackiego halickiego. 1. Actum in castro Haliciensi feria tertia post festum Nativ. B. Virg. Mariae proxima Anno Domini 1668. 2. Ad officium et acta praesentia castr. capit. Halic. personaliter veniens magnificus Nicolaus a Truskolassy Truskolaski Succamerarius terrae halic. hanc solennem coram praesenti officio fecit manifestationem, quod cum pro solita electionis die videlicet feria secunda post festum Nativitatis Beatae Mariae Virginis proxima pro electione ludicis deputati ad iudicia regni tribunalitia generalia in frequentia nobilitatis ad civitatem Haliciensem convenisset ibidemque in medio sui gsutn. Petrum Felicianum Thelephus ad munus marschalcatus cum nobilitate surrogassent, extunc idem gsus. Telephus autoritate marschalcatus abusus electionem iudicis deputati, in qua gsus. Stanislaus Głowiński iudex terrae Haliciensis et pluralitate votorum et per omnium consensum candidatorum, qui suffragiis suis eidem gso. iudici cesserunt electionem eandem iam paratam per renitentiam sui publicare concludere et candidationem extradere noluit, immo conventionem eandem sua solita interturbatione postpositis maximis intervenientibus petitis et rationibus generosorum incolarum terrae nostrae Haliciensis immo eisdem non provisis conclusum conventum dirimuit, de quo tam suo quam nobilitatis totius infrasubscriptionibus suis ad id confirmantibus nomine protestatus est. Mikołaj Truskolaski podkomorzy ziemi halickiej, Georgius de Mrozowice Mrozowicki notarius terr. Haliciensis S. R. M. secretarius; Ioannes Kurdwanowski vicecapitaneus et iudex castrensis capitanealis Haliciensis, Nicolaus a Kunaszow Kunaszowski Camerarius terr. Haliciensis secretarius S. R. M. et iudex deputatus terrae Haliciensis fisci mp; Mikołaj Bartkowski komornik ziemi halickiej, Jan Stanisław Jastrzębski wojsk