1754 317 132. Wisznia, 10 i 11 września 1754. Manifestacya przeciwko laudum sejmiku wiszeńskiego deputackiego. 1. Ad officium et acta praesentia castrensia capitanealia leopoliensia personaliter veniens illustris magnificus Antonius Rozwadowski, castellanus Haliciensis bonorum Pohorce cum attinenciis in terra Leopoliensi et Bolestraszyce in terra Premisliensi sitorum haeres, in et contra illustrem magnificum Antonium Morski castellanum Praemisliensem publico pro interesse questus et manifestatus est idque in eo. Quia ipse licet peroptime sciverit, quod electio illustrium magnificorum ad iudicia generalia tribunalis regni deputatorum non ad eum unicum pertineat, sed ab omnium terrigenarum concivium ad comiciola congregatorum unanimi assensu et concordibus nemine dissentiente votis dependeat, tamen is idem illustris magnificus castellanus die hesterna feria secunda post festum Nativitatis Beatissimae virginis Mariae, id est die nona Septembris in comitiolis electionis eorundem illustrium magnificorum deputatorum ad mentem legis Visnae incidenti praesidens circa denominationem mareschalci omnibus fere concivibus non consentientibus, clara voce unimiter contradicentibus, solus proprio ausu absque ullo electo mareschalco sine specificatione eligendorum deputatorum, non observatis gradibus electioni debitis, sine notitia omnium in eodem congressu reperibilium dignitariorum terrigenarum assi dentium, in eversionem iurium cardinalium, in vilipensionem liberi Veto in libero regno hucusque sacrosancte observati, in suppresionem vocis activae omnium nobilium aequalitate gaudentium aeque et equaliter sentientium, recte pro iustitia agentium, sua privata authoritate extra locum comitiolis solitum mareschalcum acsi constituere, assessores addere, acsi quoddam laudum formare contra ius aequmque conscribere, conscriptum contra rei evidentiam acsi de omnium assensu subscribi, subscriptum insciis omnibus eodemque die praecipitanfer actis ingrossari ausus est et praesumpsit. Quapropter idem illustris magnificus manifestans, non solum militaribus verum etiam publicis Reipublicae obsequiis addictus quadraginta circiter annis in comiciolis palatinatus Russiae assiduus tanta praeiudicia libertatem tollentia, inconvenientia, leges regni convellentes Similiter nunquam cernens, innato boni publici amore nunquam cessanti iuramentoque adstrictus, quidquid nocivi viderit Reipublicae avertere obligatus, succurendo integritati iurium regni prospiciendoque totalitati liberi Veto omnium concivium de nullitate et invaliditate acsi laudi eiusdem privata authoritate formati subsistere nunquam valentis iterum iterumque manifestatus est. 2. Ad officium et acta praesentia castrensia capitaneatia Leopoliensia personaliter veniens generosus Gregorius de Sroki Srokowski Subdelegatus officii praesentis iuratus terrigena et incola terrae praesentis Leopoliensis, prospiciendo integritati iurium patriciorum, quoniam comitia electionis ad tribunal regni deputatorum die nona mensis praesentis, anno ad praesens currenti Visnae celebrata circa inaugurationem eorum comitiolorum magnifici marschalci ex contradictione permultorum palatinatus praesentis Russiae dignitariorum terrarum officialium comitiorum et terrigenarum fato publico sint disrupta publice, proinde, siquidem post disruptionem comitio­lorum eorundem in oppressionem libertatis et activae vocis clandestine conscriptum, ad actaque praesentia est porrectum laudum, hanc infert praecustoditionem de nullitate et invaliditate praesumptive formati eiusdem laudi manifestatur. 3. Ad officium et acta praesentia castrensia capitanealia Leopoliensia personaliter venientes generosr Joannes Vislobocki, Petrus Uruski et Paulus Tyszecki terrigena terrae Leopo­liensis solenniter coram officio praesenti de nullitate et invaliditate cuiusdam laudi post disrupta