97 C. 366. Statim autem post factam bannitionem, in quantum victus bona sua per sentcntiam amissa defenderet, executioni brachii regalis se opponendo, tunc iuxta regni statutum universa nobilitas terrac et districtus eiusdem, in quibus bobona victi consistunt, una cum eapitaneo loci movebitur cum apparatu bellico contra victum rebellem, ita quod poterit de bonis eius manu forti repelli et eiici. C. 367. Et si talis victus rebellis in persona sua comprehendi poterit, simul cum complicibus suis comprehendatur et captus turri includatur, ipsiusquc vita in gratia nostra consistat. C 368. Quod si aliquis capitancus in facicnda huiusmodi executione negligens esset aut remissus, tunc victori, quoticnscunque id fecerit, poenam quinquaginta mancarum pecuniae usualis et aliam similcm poenam regiac maiestati succumberc debet, pro quibus poenis ad praesentiam regiae maiestatis citatus, in primo termino tamquam peremptorio parere ac pro eisdem parti et fisco nostro regio satisfacere tenebitur. Et nihilominus sub eisdem poenis ad summum in duabus septimanis executioni satisfacere tcnebitur, eam iuxta gradus superius expuessos in toto explendo. C. 369. Similis etiam processus in executione rei iudicatae debet observari in iudicio castrensi secundum materiam subiectam in articulis duntaxat iudicii castrensis, ubi statim ex termino citationis ad satisfaciendum sentcntiae et rei iudicatae, qui dicitur „przypowiast," deputetur miuisterialis ad intromittendum cum vadiis triplicatis. C. 370. Debebit autem officium castrense unicuique semper paratum esse in recenti crimine in ministranda iustitia et exequenda re iudicata, exceptis duntaxat festis sollemnibus et diebus dominicis, non expectatis terminis castrensibus. Haec eniui causae non debent differri ad teminos castrenses, sed sine eelebratione termmorum seu iudiciorum semper executionem paratam habere debent. C. 370. Ubi vero victor vigore sententiae et rei indicatae ea bona lucratus fuerit, in quibus uxor victi habet reformationem suam dotalirialem, eiusmodi reformationem decernimus ei illaesam permanere ac ab omni executione rei iudicatae eontra maritum reportata immunem esse. Sed talis maritus victus pro impossessionato debet reputari et iure impossessionatorum convcniendus erit in eventum, quo executioni rei indicatae contraveniret. TITULUS XIV. De Salariis Juclicialibus et Extraiudicialibus. Sigismundus Primus Rex, Petrcoviae. C. Item ne praedicti. fol. XVI. in novis, hic insertum de verbo ad verbum. S. a. 1511. art. 3: Taxa litterarum cancellariae nostrae regiae. VL. 375. C. 372. Ne subditi nostri in cancellaria nostra a notariis plus iusto graventur, statuimns: quod deinceps a citationibus nihil recipiatur, a procuratorio tres 15