nem habere debet. Si vero in iudiciis terrestribus sententia lata fuerit, ad proximos terminos seu iudicia terrestria vel alias ad proximam librorum terrestrium positionem ad satisfaciendum rei iudicatae dilationem seu terminum peremptorium habere debet, sub poena quattuordecim marcarum victori applicanda. C. 351. Si vero pro hereditate seu bonis immobilibus quibuscunque sententia lata fuerit, dilationes praedictae praefigi non debent, sed si victus coram iudicio praesens fuerit, hereditati seu bonis, in quibus condemnatus existit, a iudicio non recedendo in continenti cedere teneatur sub poena quattuordecem marcarum praedicta. Si vero per procuratorem comparuerit, quia procurator pro principali suo de victis et condemnatis satisfacere non potest, victus duarum septimanarum dilationem peremptoriam ad dandum intromissionem victori in hereditatem seu bona victa ac ad cedendum eisdem bonis habere debet. Et nihilominus, sive victus solus in iudicio sive per procuratorem eomparuerit, quattuor insuper septimanarum dilationem peremptoriam ad exportandas res suas de hereditate et bonis victis et ad evacuandum eadem bona habere debet. C. 352. Quod si victus praemissis non satisfecerit, tunc victor cum litteris executorialibus, quas post sententiam latam in continenti a iudicio recipere potest, requirat loci capitaneum seu officium castrense, ut sententiam iudicii debitae executioni demandet. Qui capitaneus seu officium castrense illam mox exequi et tam in bona quam in poena quattuordecim marcarum dare intromissionem victori tenebitur. In qua poena victus ipso facto succumbet. Et consequenter capitaneus seu officium castrense usque ad pacificationem victoris in bonis et hereditate praedicta procedere debebit, prout infra expressum est. C. 353. Si autem reus citatus in primo et secundo termino per se vel procuratorem suum temere et contumaciter non comparuerit et in eius contumaciam in petitis per sententiam definitivam condemnatus fuerit, eo casu victor citare debet victum et condemnatum ad satisfaciendum sibi pro omnibus victis et condemnatis in termino peremptorio per sententiam definitivam iudicii. Quae citatio vulgari nostro dicitur „przypowiast" 1). In quo termino si victus non comparuerit, victor comparens et astans 2) eidem termino, obtinebit expensas secundum suam existimationem in citutione expressam proprio corporali iuramento. Quas expensas habebit iam coniunctas cum summa principali seu essentiali in citatione expressa. C. 354. Deinde in continenti et in eodem termino debet iudicium victori deputare ministerialem terrestrem ad intromittendum eum in bona victa tam in summa principali quam expensis inde secutis et dabit iudicium victori litteras executoriales, remittendo eum in defectu intromissionis ad loci capitaneum. C. 355. Sed si vicius in termino ad satisfaciendum rei iudicatae comparuerit et voluerit interesse iuramento victoris super expensis, licebit tunc victori super expensis iurare, sive super integram sive minorem summam, quod erit in arbitrio eius, dummodo expensae summam principalem non excedant. 1) Concitatio, dicebatur inepte et parum latine. 2) Astitio termini, dicebatur.