Casimirus Tertius Rex, in Nova Civitate Corczin. C. Item si quis contra iudicem. fol. XXXVII. sic illustratum est. C. J. a. 1465. art. 2: De iudice inculpato existente, qualiter aliao causae iudicabuntur necne. VL. 156. C. 349. Si quis a sententia alicuius iudicis in una causa tantum appellaverit, in eadem duntaxat causa contra eum eiusdem iudicis officium conquiescere debet. Ceterum in aliis causis, in quibus non appellavit, ab eodem iudicari potest. Quod in omnibus iudiciis regni nostri uniformiter observari volumus. TITULUS XIII. De Executione Rei Iudicatae, Casimirus Magnus Visliciae, Alexander in Radom, Reges, et ex Consuetudinibus Terrarum. Ex quattuor diversis hoc unum conditum est et per istud omnes regni consuetudines quoad executionem rei iudicatae conformatae sunt. C. In primo processu regalis brachii. fol. I. cum quattuor foliis sequentibus. C. Quia victus. fol. IX. C. Propter differentias. fol. CXIX. C. Cum pro gravi. fol. XXXII. a) A. a. 1505. Processus. art. 17 — 32: Qualiter capitanei locorum procedant bracchium regale extensuri in demandatione rei iudicatae seu perlucrorum, pia maiestas serenissimi domini Alexandri regis ordine infrascripto docebit. VL. 346 — 352. b) C. M. syntag. art. 4: De victis aut condemnatis in iudicio, si illico non satisfecerint et recesserint, capiendis. VL. 3. c) A. a. 1505. art. 23: De executione perlucrorum. VL. 306. d) C. M. syntag. art. 139: De debito pecuniario. VL. 51. e) Consuet. ter. Crac. a. 1505. art. 9: De executione rei iudicatae. VL. 327. f) S. a. 1523. Formula processus. art. 18-36. VL. 405-408. C. 350. Qnia frustra esset ferre sententias, nisi debitae executioni demandarentur, et victus victori de victis et condemnatis omni iure satisfacere tenetur, ideo statuimus: quod si reus citatus in primo vel secundo termino per se aut per procuratorem suum comparuerit, factaque propositione et responsione cum causae cognitione sufficienti, in causa pro debito pecuniario ei intentata succubuerit et in petitis per sententiam definitivam condemnatus fuerit, et ipsa sententia in rem iudicatam transiverit, si in iudicio regio sententia contra eum lata fuerit, ad solvendum rem victam et condemnatam decemocto septimanarum dilatio-