Casimirus Magnus Rex, Visliciae. C. Insuper statuimus. fol. XXXII. sic illustratum est. C. M. syntag. art. 115: Quando iudex non potest redargui. VL. 42. C. 340. Licet a sententiis iudicum in praesentia regiae maiestatis prolatis appellari non possit, cum non sit dare superiorem iudicem, ad quem appelletur, ubi tamen regia maiestas propter occupationes et negotia publica iudiciis praesidere per se non posset et iudices in aula sua ad iudicandas et definiendas causas deputaret, statuimus: quod ab eisdem iudicibus deputatis ad praesentiam regiae maiestatis unicuique liceat appellare. Quorum sententiam, sive confirmata sive retractata fuerit, de expensis, poenis et proventibus perceptis solvendis idem volumus observari per omnia, quod dispositum est in statuto praecedenti. Idem ibidem. Haec duo abrogata sunt per istud. C. Adiicientes. fol. XXXII. C. Statuimus insuper. fol. eodem. a) C. M. syntag. art. 116: De oblivione iudicatae sententiae. VL. 42. b) C. M. syntag. art. 118. De illo qui sententiam iudicis redarguit. VL. 43. C. 347. Et quoniam statuto et consuetudine veteri diutius observatum est, ut si quando super tenore et effectu sententiae definitivae per aliquam partium dubitabatur, iudex, qui sententiam protulit, si illam in memoria teneret, interrogatus mox respondere vel in crastinum responsionem differre et sententiae a se prolatae legalitatem per collegas, qui secum iudicio praefuerunt, probare tenebatur, hanc igitur consuetudinem vel potius corruptelam penitus exstirpare volentes, statuimus: ut omnes iudices regni nostri, etiam in praesentia nostra iudicantes, antequam ad prolationem sententiarum definitivarum procedant, eas in forma debita et consueta scribi faciant et demum ex scripti recitatione, pro tribunali sedentes et non stantes, easdem soli ferant et pronuntient — licet maiestas regia uti superillustris persona sententias suas definitivas per alium recitare, ferre et pronuntiare poterit — ac demum in librum actorum inscribi faciant, ut per acta, ubi necessitas postulaverit, de illarum tenore et legalitate sufficientem fidem facere possent. Alioquin sententia absque scripti recitatione prolata et actis non inscripta, nec nomen sententiae habere mereatur, nec ab ea appellare sit necesse, cum sit ipso iure nulla. C. 348. Poterint tamen iudices, si quid in sententia maius vel minus per oblivionem vel errorem scriptum esset, illam eodem die vel in crastino reformare et illius obscuritates vel ambiguitates lucidius declarare, antequam ad librum actorum inscribatur.