83 causa. Tunc dicat is, qui sibi iuramentum formare seu praedicere debet: „Helia Judee, ego te moneo per hanc legem quam dominus dedit Moysi in tabula lapidea in monte Sinay, quae lex in hoc libro seu rodali continetur, ut dicas an hoc verum sit, super quo tu iurare debes huie Christiano, pro tali culpa sive causa te ad iudicium citanti." C. 312. Et praedicetur ei iuramentum sic: „Si tu in hac causa non es reus, pro qua hic Christianus te inculpat, ita te Deus adiuvet ille et idem, qui coelum et terram fecit, aerem et rorem, montes cum vallibus, flores et gramina. C. 313. Et si tu reus es, quod te lepra et venenum invadat, quae precibus Elizei Naaman Syrum dimisit et Jezy invasit. Et si tu reus es, quod te ignis coelestis comburat et morbus invadat cadueus et fluxus sanguinis. Et si tu reus es, quod tu pereas in anima tua et in tuo corpore et in tuis rebus et ut tibi accidat, sicut uxori Loth accidit, quae mutata fuit in statuam salis, quaudo Sodoma et Gomora periit. Et si tu reus es, ut nunquam ad sinum Abrahae venires, ubi Christiani, Judaei et gentiles ante creatorem omnium rerum resurgent. Et si tu reus es, quod te lex Moysi deleat in monte Sinay, quam Dominus dedit Moysi, quam solus Deus digito suo scripsit in tabula lapidea. Et si tu reus es, quod te confundat omnis scriptura, quae scripta est in quinque libris Moysi. Et si tuum huamentura non est iustum nec sincerum neque verum, quod te Adonay deleat suae divinitatis potentia et te suscipiant diaboli et deducant te in aeternam damnationem in saecula saeculovum. Amen." TITULUS XI. De Praescriptionibus. Casimirus Magnus Visliciae et Sigismundus Primus Petrcoviae, Reges Kx duobus similibus principium huius statuti eonditum est. C. Cum praescriptio. fol. XVIII. C. Cum realis. fol. XXXI. C. M. syntag. art. 39: De praeseriptione hereditatis petendae. VL. 19. C. M. syntag. art. 112: De viduis et maritatis et earum praescriptione. VL. 41. C. 314. Cum praescriptiones in odium negligentium et favorem possidentium per legum latores sint institutae, statuimus: quod si quis per tres annos et tres menses continuos aliquam rem mobilem vel immobilem aut hereditatem pacifice possederit, et dominus hereditatis vel rei aut alius, ad illam ius se habeve pvae-