Juramentum Burgrabii Gedanensis in Prussia. C. 307. Ego N. iuro: quia fideliter ius reguun tuebor et quidquid ad ius et personam maiestatis regiae pertinet attendam et attentabo, agam et procurabo ut aeque bene pauperi sicut diviti iustitia ministretur. Sie me Deus adiuvet et haee sancta crux. Juramentum Ministerialium quando tonduntur per Palatinum. C 308. Ego B. exnunc et in autea fidelis ero serenissimo domino meo regi ete., negotia iudieiorum mihi eommissa et credita et citationes fideliter faciam, super quibuscunque negotiis, postquam in testimonio requisitus fuero, fideliter recoguoscam, non amore, odio, pretio vel favore, sed pro Deo et iustitia, nee ero eonsentiens cuiquam malitiae, quae posset quoquomodo opprimere veritatem, obediens etiam ero iudicio regali, omnia mihi commissa per dominos palatinos et alios offieiales iudicii terrestris tideliter reeognoscam, nec promovebo falsam causam et omnia mihi eommissa fideliter absque dolo et fraude promovebo. Ita me Deus adiuvet et omnes sancti. Juramentum Testium. C. 309. Quia testes iu omuibus iudieiis regni nostri iurati testimonium veritatis dicere tenentur, sive pro actore deponant sive pro reo, ideo statuimus: quod quotienscunque testes in iudieiis producuntur, notarius ante iuramentum per testes praestandum rotam iuramenti seu articulos, super quibus testes deponere debent, vernacula lingua ipsis testibus diligenter exponat et interpraetetur, ut testes contenta rotae et effeetum iuramenti seiant et intelligant. Rota autem seu articulis perleetis et expositis, testes super eis sub ista forma iurare tenebuntur. C. 310. Ego N. iuro; quia super contentis istius rotae mihi nune lectae et expositae dicam, quam scivero, puram, meram et sinceram veritatem, non timore, amore, odio, preee vel pretio, sed pro Deo et iustitia sancta. Dicoque et testimonium perhibebo, quia omnia eontenta in eadem rota seu articulis scio esse vera. Sic me Deus adiuvet et haee saneta crux. Juramentum Judeorum contra Christianos. C 311. Judeus debet converti contra solem seorsum et stare nudipes super unam sedem indutus pallio aut clamide, et pileum iudaicum debet in eapite habere, et si lapsus fuerit ter totidem amittet fertones, si quarto, manet reus in