Ducis Prussiae et Senatorum eius Jurameutum. C. 296. Ego Albertus dux Prussiae et senator regni Poloniae iuro: Quod ab hac hora et deinceps fidelis ero serenissimo principi et domiuo, domino Sigismundo regi et successoribus suis regibus et regno Poloniae et profectum illorum fideliter procurabo et pro negotiis regis et regni fideliter consulam et secreta, quae mihi qualitercunque communicata fuerint, in eorum detrimentum nulli pandam et pacem ultimam inter me et regnum Poloniae perpetuo firmatam in omnibus suis conditionibus et artieulis observabo et custodiam. Sic me Deus adiuvet et haec sancta crux. Palatini Moldaviae Juramentum et quod olim Stephanus Palatinus Domino Casimiro Regi et Regno Poloniae in loco campestri circa Colomiam feria quinta in crastiuo Exaltationis Sanctae Crucis Anno Domini Millessimo Quaudringeutesimo Octuagesimo Quinto praestitit. C 297. Gratiosissime Rex. Ego Stephanus palatinus Moldaviae omagium praesto et iuro ac etiam promitto fideliter, sine dolo ct fraude vestrae serenitati successoribusque suis regibus et regno Poloniae cum omnibus terris, baronibus et hominibus meis fidelitatem, esseque fidelis et obediens vestrae maiestati, successoribus et regno Poloniae. Sic me Deus adiuvet et sancta crux. Judicum, Subiudicum Terrestrium et Castrensium Juramentum. C. 298. Ego Bernardus Macieiowski iudex terrae Sandomiriensis et Nicolaus Taszycki subiudex terrae Cracoviensis iuro: Quia serenissimo prineipi et domino, domino Sigismundo liegi Poloniae etc. fidelis ero et officium mihi commissum fideliter et diligenter administrabo, causas et iudicia omnia non timore, amore, odio, prece vel pretio, sed pro Deo et iustitia saneta ac secundum dispositionem statutorum regni, prout melius et iustius intelkxero, iudicabo. Sic me Deus adiuvet et boc sacrum evangelium vel baec sancta crux. Juramentum Capitaneorum Regni. C. 299. Ego Lucas de Gorka capitaneus Poznaniensis iuro: Quia fidelis ero in castro tenutae meae, illudque servabo fideliter serenissimo principi et domino, domino Sigismundo regi Poloniae etc. et suis successoribus regibus Poloniae,