TITULUS X. De Jureiurando. Formae iuramentorum, de quibus fol. CLXI, II. et III, hic insertae sunt tle verbo ad verbum. Et iudicum, capitaneorum, notariorum et testium formae iuramentorum additae sunt. Alexander rex inserit statuto Labki formas iuramentorum. VL. 334 — 338. Juramentum ducis Zatoriensis. VL. 143. S. D. Regis Poloniae Juramentum, quod eliam Nos Sigismundus Rex praestitimus. C. 294. Ego Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae, totius Prussiae et Mazoviae dominus et heres etc. iuro, spondeo et promitto ad haec sancta Dei evangelia: Quod omnia iura, libertates. privilegia, litteras et immunitates regni mei Poloniae ecclesiasticas et saeculares ecclesiis, regno quoque Poloniae eiusdemque praelatis, principibus, baronibus, nobilibus, civibus, incolis et quibuslibet personis euiuscunque status et conditionis existentibus per divos praedeeessores meos, principes, reges et quoscunque dominos ac heredes regni Poloniae praesertim vero per divos Casimirum Magnum, Ludovieum, Vladislaum avum, Vladislaum patruum, Casimirum patrem, Joannem Albertum et Alexandrum germanos meos reges Poloniae iuste et legitime donatas et datas manutenebo, servabo, custodiam et attendam in omnibus conditionibus atque punctis. Et omnia illicite ab eodem regno alienata aut distracta pro posse meo ad ius et proprietatem eiusdem regni mei aggregabo, terminos etiam regni mei Polouiae non dominuam, sed pro posse meo defendam et dilatabo. Sic me Deus adiuvet et haec sancta Dei evangelia. Senatorum Regni Juramentum. C. 295. Ego Petrus Tomicki episcopus Cracoviensis et regni Poloniae vicecancellarius iuro: Quia serenissimo principi et domino, domino Sigismundo Uei gratia regi Roloniae etc. fidelis ero, pro eiusque maiestate et republica regni sui fideliter consulam, secreta, quae mihi per suam maiestatem et senatores eius dicentur, maiestatem eius vel rempublicam aut utrumque illorum contingentia nemini in iacturam regis et regni pandam et pro posse meo utilitates regiae maiestatis, regni et reipublicae augebo. Quidquid vero scivero, intellexero aut sensero suae maiestati, regno et reipublicae noxium et damnosum, praecustodiam et ne fiat, me opponam et illud avertam. Sic nie Deus adiuvet et hoc sacrum evangelium aut haeo saucta crux.