77 Alexander Rex, Petrcoviae. C. Qui litteras. fol. CXV. sic illustratum est. A. a. 1504. art. 8: De litteris super bona regalia amissis innovandis. VL. 299. C. 288. Si quis litteras et munimenta sua super bona regalia habita amiserit et illarum renovationem a nobis obtinere voluerit, statuimus: ut si maior quattuordecim annis et in regno praesens fuerit, infra unum annum, si autem minor quattuordecim annis aut a regno absens extiterit, infra triennium a perditione litterarum computandarum, coram nobis aut terrestri vel castrensi iudiciis protestationem sollemnem, quod eas perdiderit, facere teneatur. Alioquin lapso anno vel triennio respective, si protestationem non fecerit, renovationem litterarum a nobis obtinere non poterit. C. 289. Evidens autem testimonium seu probationem amissarum litterarum esse deeemimus, ut asserens perditionem nominet coram nobis et successoribus nostris decem octo testes sibi similes, ex quibus nos eligemus sex, qui simnl cum asserente suis eorporalibus iuramentis perditionem litterarum comprobabunt. Quod testimonium seu probationem lapso quandocunque anno vel triennio respective facere poterint, post protestationem ut praemittitur factam. C. 290. Qui quidem testes de quantitate summae inscriptae, de rege obligante et quae bona obligata sunt et cui personae et non de aliis de certa scientia deponere tenebuntur. Ex Consuetudinibus Terrarum. C. Item dum actor. fol. CXXII. sie illustratum est. Consuet. ter. Crac. a. 1505. art. 27 : De nobilibus quo numero cum ministeriali habendis. VL. 330 C. 291. Si actor contra reum in iudiciis regni nostri suas proponendo querelas subiunxerit: „Si id reus negabit, volo probare prout iudicium decernet, nullum punctum iuris obmittendo" et reus ad intentionem actoris respondendo eam simpliciter negaverit, statuimus: quod eo casu actori probatio incumbere debet. C. 292. Sed si reus ad intentionem actoris respondendo dixerit, „Ea quae dixisti contra me, evadere aut de eis me expurgare vel iustificare volo prout iudicium decernet, nullum punctum iuris obmittendo," eo casu reus iuxta iuris formam et naturam causae evadere, expurgare efr se iustificare poterit. C. 293. Exceptis tamen articulis in starutis regni descriptis, pro quibus actori contra reum probatio nihilominus incumbere debet.