74 TITULUS IX. De Probationibus Testium, Litterarum et Expurga- tionibus, Casimirus Magnus Rex, Visliciae. C. Per experientiam. fol. XVII. sic illustratum est. C. M. syntag. art. 37: An testibus in causis productis obiici possit excommunicatio ? VL. 18. C. 276. Per experientiam didicimus, quod sententia excommunicationis circa productionem testium malitiose plerumque opponitur, ex qua oppositione veritatis et iusticiae oppressio evenire consuevit. Sic igitur circa excommunicationis exceptionem statuendum duximus: quod cum testibus producendis exceptio excommunicationis obiicitur, producens testes alios testes, si potest, nominandi et producendi absque causae suae laesione in sequentibus iudiciis seu terminis plenam et liberam babeat facultatem. Si vero alios testes praeter eos, quibus obiicitur excommunicatio, nominare vel habere non poterit, volumus, quod archiepiscopi et episcopi eorumque vicarii et officiales, citatis ad sui praesentiam eis, ad quorum instautiam testes producendi excommunicati sunt, sive ipsi citati comparuerint sive non, vel in absolutionem consentiant sive non, ad effectum, ut testimonium veritatis perhibeatur et ne veritas occultetur vel iustitia differatur, testibus producendis beneficium absolutionis impendant, cum reincidentia tamen, in quantum post factum testimonium cum parte non concordaverint aut non satisfecerint cum effectu. Quos testes taliter absolutos in proximis iudieiis absque causae suae iactura producere poterit, hanc autem absolutionem fatale anni contra sustinentes censuras constituti propterea intcrrumpere minime decernimus, quominus contra tales tamquam continue insordescentes poena statuti extendatur. Idem ibidem. C. Conradus. fol. XVIII. sic illustratum est. C. M. syntag. art. 38: De testibus consanguineis in probatione contractuum et venditonum. VL. 18. C. 277. Quoniam arbitria, arbitrameuta, transactiones et amieabiles eompo- sitiones medio consanguineorum, cognatorum et affinium inter homines commu-