TITULUS VIII. De Litis Contestatione. Casimirus Tertins Rex in Nieszova et Opoki. C. Item statuimus quod in iudiciis terrestribus. fol. XCIII. sic illustratum est. C. J. a. 1454 art. 20: De controversiis et responsis. VL. 251. C. 271. In omnibus iudiciis regni nostri exceptiones omnes dilatoriae et deelinatoriae ante litis contestationem, peremptoriae vero ante et post litis contestationem indifferenter fieri et proponi possint. Exceptis tamen peremptoriis exceptionibus de re iudieata, transacta et finita, quae de sui natnra, ante litiscontestationem propositae, ipsam impediunt et retardant. C. 272. Post litiscontestationem autem factam iudex, amputatis controversiis, altercationibus et dilationibus frivolis et superfluis, unicuique partium faciat iustitiam celerem et expeditam. C. 273. Exceptiones autem dilatoriae seu temporales sunt, quae non semper locum habent, sed quandoque evitari possunt, qualis est pacti de non petendo infra certum tempus puta quinquennium et procuratoria exceptio, sive alleges procuratorem mandatum non habere vel principali ius constitueudi procuratorem non esse; similiter quod citatio secundum iura regni confecta vel parti data aut ad eius bona reposita non sit, dilatoria exceptio est. Sed et declinatoriae exceptiones dilatoriae sunt, si te.alleges ratione privilegii respondere non debere, sive ratione personae, contractus vel districtus. C. 274. Peremptoriae vero seu perpetuae exceptiones sunt, quae semper locnm habent nec evitari possunt, qualis est pacti perpetui ne omnino pecunia petatur, rei iudicatae, transactae et finitae, solutionis, praescriptionis et si quid contra iura vel constitutiones regni factum esse dicetur. C. 275. Lis autem tunc dicitur contestata, quando per petitionem seu propositionem actoris et per responsionem rei in iudicio faetam iudex per narationem negotii causam iudicare coeperit, sive reus neget sive confiteatur. Quae litis contestatio in omnibus iudiciis et causis est usque adeo necessaria, quod processus absque ea factus nullius est roboris vel momenti. 12