powiast" appellatur comparuerit et allegationem iusti et legalis impedimenti illi nuntio nobili se commisisse negaverit, negationem suam suo et duorum nobilium sibi aequalium iuramentis confirmare debebit. Quibus praestitis, ibidem in continenti super contenta citationis actoris respondebit. C. 265. Sed si reus citatus in proximis iudiciis super allegato et expresso legali impedimento non iuraverit vel se ab eiusmodi iuramenti termino contumaciter absentaverit, in causa sua ipso facto succumbet. Kisi tunc propter idem vel aliud legale impedimentum se iudicio sistere et comparere non posset, quo casu causam et actionem suam per procuratorem prosequi et expedire poterit. Iuramentum autem super prius et nunc iterum allegato impedimento legali in sequentibus iudiciis per se facere tenebitur. C. 266. Impedimentum autem pro maiori est: Quando in alio iudicio palatinatus, terrae vel districtus cuiuscunque regni nostri eodem die citatus pro causa maiori terminum haberet. Quo casu nuntius dilationem pro maiori petens, exprimere debet, ad quod iudicium, ad instantiam cuius et pro quanta summa pro maiori causa reus citatus et evocatus esset. Et tunc in termino dilationis seu in proximis iudiciis reus citatus debet adferre litteras sub titulo et sigillo illius iudicii, ad quod pro maiori causa citatus est, in quibus litteris nomen actoris et summae, pro qua agitur, contineri deb ent. Quas litteras in vim testimonii impedimenti allegati in termino sibi per dilationem praefixo producet. Quod si litteras huiusmodi non portaverit vel in contentis earum minus sufficientes produxerit, actionem suam perdere debet ipso facto. C. 267. Actores etiam propter easdem causas et impedimenta dilationes babere debent, cum id liceat actori, quod reo licitum est. Quibus etiam in faciendis probationibus dilationes legitimae non denegentur, quae reis etiam de iure permissae sunt. C. 268. Sed et iudex dilationem ad deliberandum, ut causam melius, iustius et maturius decidere posset, ad aliam diem in eisdem iudiciis seu terminis vel ad proxima iudicia seu te rminos terrestres ad maximum sibi accipere et praefigere potest, utriusque partis contradicti one qualibet non obstante. C. 269. Ulteriores autem dilationes propter alia impedimenta et causas quascunque praeter hic expressas exnunc penitus abrogamus. C. 270. Si autem reus citatus in secundo termino tamquam peremptorio temere neque per se neque per procuratorem comparuerit, in re petita seu lucro iuxta formam et continentiam citationis actori per iudicium condemnetur. In quam sententiam condemnatoriam propositio citaitonis vim libelli habens inferri et acticari debet, ut sententiam iudicii libello seu propositioni citationis conformem esse comprobetur.