nus gravamina notoria inferendo, bannitionis extra regnum et praesertim iuxta dispositionem statuti contra romanistas editi, cuius tamen executio etiam ad capitaneos pertinet, et aliae eausae, si quae in statutis regni comprehenduntur. TITULUS VII. De Dilationibus et Termino Peremptorio. Vladislaus Jagiello Cracoviae et Varthae, Casimirus Tertius iu Nova Civitate Corczin, Nieszova et Opoki et Alexander in lta- dom, Reges. Ex quattuor diversis iu materia hoc unum conditum est. C. Quamvis fol. I. in antiquis usque ad processum rei iudicatae exclusive. C. Perversa. fol. XLII. C. Item decernimus, quod omnes. fol. LXXXVIII. C. Huiusmodi autem §. quodquod in huiusmodi. fol. XCIV. Et per hoc statutum omnes terrarum consuesuetudines sunt conformatae in materia dilationum et tevmini peremptorii. a) A. a. 1505. Processus iuris. art. 1,2, 3, 4, 5, 6: Instructio ad conservationem terminorum ac ad processum executionis iudicatorum. VL. 342. b) V. .J. a. 1423. art. 1: De antiqua consuetudine in transpositione terminorum servata. VL. 72. c) C. J. a. 1465. art. 5: De terminorum dilatione per infirmitatem. VL. 157. d) C. J. a. 1454. 16: Judicia secundum statuta tenenda. VL. 250. C. 261. Statuimus: quod reus citatus solutionem poenae eontumaciae aliter evadere non potest, nisi ad primum terminum tamquam peremptorium, iusto et legali impedimento praepeditus, comparere non posset. Quo casu per nuntium suum nobilem et in eadem terra possessionatum eiusmodi iustum et legale impedimentum coram iudicibus allegare et exprimere debet. Qui iudices primum terminum ad proxima iudicia seu terminos ei propterea peremptorie differre et transponere tenebuntur. C. 262. In quibus proximis iudiciis reus citatus solus iurabit, quod in primo tennino fuit impeditus iusto et legali impedimento, per nuntium suum tunc allegato et expresso, et quod propterea comparere nequivit. C. 263. Iusta autem et legalia impedimenta sunt: vera infirmitas, tempestas marina et aquarum, vis fluminis, fractio pontium vel navigiorum, pestis, funus domesticum, insultus latronum, carcer publicus vel privatus et citatio ad aliud tribunal pro maiori. C. 264. Quod si reus citatus in proximis iudiciis non comparuerit et propter suam contumaciam in re petita seu lucro se condemnari permiserit, postea vero in tennino citatiouis ad satisfaciendum decreto iudicii qui vulgari nostro „przy-