Idem ibidem. C. Statuimus quod dum. fol. XXIV. sic illustratum est. C. M. syntag. art. 70: De illo qui citatur contra suum privilegium. VL. 29. C. 256. Si quis contra privilegium fori sui pro quacunque causa citatur ad iudicium sibi incompetens, post exhibitionem privilegii sui in eodem iudicio ad forum suum simpliciter remittatur. Actor aut qui privilegiatum citavit, poena trium marearum puniatur, cuius unam medietatem iudicio et aliam citato volumus applicare. Sed si actor allegaverit, se nescivisse de privilegio eius quem citavit, praestito iuramento super allegatione sua a poena trium marcarum immunis erit. Joannes Albertus et Sigismundus Primus Petrcoviae, Reges. Ex duobus diversis hoe unum conditum est. C. Ad quae. fol. XCVII. C. Item statuimus. fol. XVIII. in novis. a) J. A. a. 1496. art. 2: De evocatis ad alienum districtum. VL. 256. b) S. a. 1511. art. 9: Poena contra evocantes quempiam extra proprium districtum. VL. 376. C. 257. Ut sua unicuique iurisdictio conservetur, statuimus: quod omnes subditi nostri in iure terrestri residentes vel bona hereditaria habentes, pro quibuseunque bonis, rebus et causis suis ad praesentiam regiam et ad colloquia seu iudicia generalia ex omnibus districtibus illius palatinatus, in quo rex est vel colloquia celebrantur, citari et evocari possunt. C. 258. Ad alia vero iudicia terrestria et castrensia extra districtum et territorium proprium et ad praesentiam regiam aut colloquia generalia extra palatinatum nemo quempiam citare aut evocare audeat, contrarium autem faciens poena quattuordecim marcarum puniatur. Cuius unam medietatem iudicio et aliam citato volumus applicari. Et nihilominus citatus et evocatus cum adiudicatione poenae ad proprium districtum et palatinatum remittantur. C. 259. Praeter officii regii causas, pro quibus regia maiestas extra palatinatus, territoria et districtus ex omnibus terris regni sui non ad instantiam alicuius, sed mere ex officio suo ad se passim citare et evocare potest. C. 260. Causae autem officii regii sunt: crimen laesae maiestatis, monetae, salis, teloneorum et rerum fiscalium, contributionum publicarum contra exactores, violationis generalium et particularium conventuum et iudiciorum quorumcunque, homicidarum quoad poenam carceris, criminum propter quae honoris privatio vel bonorum confiscatio irrogatur, honoris et famae, restitutionis capitaneorum ex officio delinquentium et officialium iudiciis praesidentium, si iniuriam aut manifestam offensam in iudiciis commiserint, utputa rescripta necessaria denegando, protestationes et appellationes necessarias inscribere non admittendo et alia id ge-