68 non comparuerit vel a iudicio contumaciter in termino secundae citationis, quem peremptorium esse volumus, vel alias quolibet peremptorio se absentaverit, tunc ob contumaciam suam reus citatus perdat rem et causam, et actori eadem res iuxta contenta citationis suae per iudicium adiudicetur. TITULUS VI. De Foro Competenti et illius Declinatoriis. Idem ibidem. Ex duobus hoc unum conditum est. C. Contingit. fol. XIII. C. Quotienscunque. fol. XXXVIII. a) C. M. syntag. art. 20: De his qui citati se excusant per dominos, referendo se ad illos, tamquam pro alterius crimine citarentur. VL. 11. b) C. M. syntag. art. 142: De occupato in iudicio, qui crimen mandato alterius se fecisse proponit. VL. 52. C. 250. Saepe contingit, quod dum aliqui pro criminibus et delictis ad nostram vel iudicum nostrorum audientiam evocantur, ab obiectorum poena liberari et absolvi cupientes uominant dominos vel superiores suos socios et auxiliatores, quorum auctoritate, consilio et mandato eiusmodi crimina commiserunt. Quae nominatio cum in se errorem intollerabilem contineat praeceptoque divino contrarietur, et secundum canonicas sanctiones nominatio in delictis non vindicat sibi locum, nec liberat delinquentem ostensio auctoris delicti, cum facientes et consentientes eadem poena puniantur, ideo statuimus: quod citati pro quibuslibet criminibus et delictis in nostro et iudicum sibi competentium iudiciis iudicentur et respondere teneantur et convicti poena ordinaria puniantur, nominatione qualibet non obstante, etiam si super hoc privilegiis nostris vel praedecessorum nostrorum essent praemuniti, quae quantum ad boc uti perniciosa, erronea ac iuri divino et lmmano contraria cassamus, irritamus et revocamus. C. 251. Ubi vero in nostro vel alio competenti iudicio pro rebus et causis non criminalibus magnis et parvis quispiam citatus et conventus fuerit, qui dominum vel superiorem suum aut alium evictorem et intercessorem nominaverit, et ille nominatus ad iudicium veniens citatum et conventum evicerit, intercesserit et liberare voluerit, statuimus: quod citatus et conventus libere tunc a iudicio discedere poterit, actioque eiusmodi contra dominum vel superiorem aut alium evictorem et intercessorem dirigatur. Qui ibidem in continenti iuxta iuris formam