suis non praesumant, sed pro primo milliari uno grosso, pro reliquis vero milliaribus quotquot sint pro singulis medio grosso et pro testimonio seu conspectione etiam unico grosso contententur, per eum qui ad occisum procuraverit eosdem vocari solvendos, donec homicidii quaestio totaliter fuerit definita. TITULUS V. De Contumacia Actoris et Rei. Idem ibidem. Ex duobus diversis hoc unum conditum est. C. Actor. fol. XV. C. Decernimus. §. fi. folio. XXXVII. C. M. syntag. art. 27: De contumacia actoris et rei. VL. 15. C. 246. Actor faciat et procuret, uti praemittitur, ad iudicium reum citari. Reo itaque in termino comparente et actore penitus se absentante decernimus ob contumaciam actoris, quae est maior quam rei, ipsum reum causam obtinere debere. Et nihilominus actor poena septem marcarum puniatur, quae reo comparenti applicari debet. C. 247. Si autem reus in termino sibi assignato non comparuerit, actore per se vel suum procuratorem comparente, decernimus: quod pro eiusmodi contumacia reus unius marcae poena mulctetur, quae parti et iudicio pro dimidia applicari debet. C. 248. Quam quidem poenam in sequentibus terminis seu iudiciis in termino peremptorio solvere teneatur, priusquam ad responsionem et defensam iuris admittetur; alioquin si eam ibi reponere noluerit, contra eum tamquam contra absentem procedatur. Quod in omnibus palatinatibus, terris et districtibus regni nostri uniformiter volumus observari, statutis et consuetudinibus antiquis aliter disponentibus non obstantibus quibuscunque. Idem ibidem. C. Licet in pluribus. fol. XVI. sic illustratum est, usque ad §. Si autem quaestio. C. M. syntag. art. 28: De his qui pro here. ditate aut debitis citantur. VL. 15. C 249. Licet in pluribus casibus celeritas commendetur, tamen in iudiciis et eausis decidendis quandoque non est observanda, ideo statuimus: quod si quis Pro quacunque re et causa ad iudicium quodcunque primo et secundo citatus