C. 241. Ubi vero reus debite id non intellexerit, tenebitur actor ibidem corara iudicio in sua proprositione suara intentionem reo citato declarare. C. 242. Quod si quis in eiusmodi sua citatione omiserit titulum, nomen vel cognomen actoris aut rei, talis actor, luendo ibidem in continenti pro eiusmodi suae citationis defectu sex schotos parti et totidem iudicio, ibidem mox ex ea ipsa sua citatione proponere poterit contra reum citatum, defectu praedicto non obstante, et reus citatus sibi ad obiecta respondere tenebitur. C. 243. Omnes autem alias poenas accessorias, videlicet propter defectum unius litterae vel totius dictionis aut alterius defectus cuiuscunque in citatione comprehensi, quas reus citatus actori obiicere posset, volens dilationibus et diffugiis laborare, penitus annullamus, exceptis poenis post decretum negotii principalis fieri solitis. Joaunes Albertus Rex, Petrcoviae. C. Item quoniam. fol. XCVI. sic illustratum est. J. A. a. 1496. art. 36: De termino citationis ad conventionem generalem praefigendo. VL. 272. C. 244. Quia termini citationum ad conventionem regni generalem plerumque confuse scribebantur vel certa diei expressione non praefigebantur aut nimis prolixe assignabantur, propter quod pauperes homines ob defectum expensarum non expectato citationis termino de conventione recedere et in sua negligi iustitia contingebat, quorum calamitati consulere cupientes, statuimus: quod citatio actoris contra reum ad conventionem regni generalem semper in se contineat terminum, diem sextam post felicem ingressum nostrum ad locum conventionis generalis, sub poena trium marcarum iudicio nostro et parti reae pro dimidia applicanda. Et hoc ideo, ut lapsa una septimana post ingressum nostrum ad locum conventionis condemnationes et iudicia exerceantur, ne impensis magnis homines praegraventur. Casimirus Magnus Rex, Visliciae. C. Consuetudinem iniquissimam. fol. XXIII. sic illustratum est. C M. syntag. art. 64: De ministerialium ad conspiciendos occissos vocatorum abolita consuetudine vestium recipiendarum et de eorum salario. VL. 27. C 245. Aniiqua consuetudine ministerialium hactenus fuit observatum, quod dum ad aliquem in via vel alias ubicunque occisum testimonii gratia vocabantur, talem occisum vestibus suis iure ipsorum, quod ipsi, „Krwawne" nominabant, exuere et pro se tollere solebant. Cum igitur afflictis afflictio addenda non sit, consuetudinem. praedictam vel potius coruptelam penitus improbamus et prohibemus deinceps ipsis ministerialibus: quod occisos quoslibet spoliare et exuere vestibus