62 Sigismundus Primus Rex, Petrcoviae. C. Item antiquum statutum. fol. XVIII. in novis, sic illnstratum est. S. a. 1511. art. 13: De potestate procuratoris pro suo principali in iudicio comparentis. VL. 377. C. 221. Procurator autem ordinatus vel per iudicium datus, sive possessionatus sit sive non, habens tamen sufficiens procuratorium potest in iudiciis comparere omniaque agere et exercere, quae sui principalis causam vel causas attinent seu tangunt, etiam partem citatione curiali alias „Nadwornym" citare et appellare ac omnia alia facere, quae ad defensionem causae pertinent praeter inscriptiones, quas nec novas facere, nec de antiquis quietare, nec pecunias tollere inscriptas poterit sine praesentia sui principalis seu actoris. Ex Consuetudinibus Cracoviensibus. C. Item aliquis. fol. CXXI. sic illustratum est. Consuet. ter. Crac. a. 1505. art. 11: De malo procuratorio. VL. 327. C. 222. Si quis procuratorium in iudicio produxerit, et illud malum et insuffieiens esse compertum fuerit, in iudicio terrestri tribus marcis et in castrensi sex schotis puniatur. Quas poenas non principalis sed solus procurator solvere debet, quae inter iudicium et partem sunt dividendae. C. 223. Si quis autem in iudicio alieno nomine absque mandato illius, cuius nomen procuratorium continet, comparuerit et actus gesserit vel causam perdiderit et de hoc legitime convictus fuerit, facies eius in signum maleficii ardenti cauterio notetur cum caracteris impressione. Et nihilominus parti, cui per falsum proeuratorium damnum irrogavit, ad interesse teneatur. TITULUS IV. De Citationibus et de Officio Ministerialis. Casimirus Magnus Rex, Visliciae. C. Possibilitas. fol. XIII. sic illustratum est. C. M. syntag. art. 21: Nullus debet citari nisi per ministerialem, excepto ubi sit pro crimine recenti VL. 11: C. 224. Aequitas dictat rationis, quod iudices omnes pro exercendis iudiciis habeant suos executores, qui de more veteri apud nos ministeriales appellantur.