nem ultimarum restium, in quibus dies et locus, ad quem nobilitas convenire debeant, sunt expressi, et per totum tempus expeditionis bellicae etiam iudicia omnia conquiescant. Alias autem restium et conventionum publicationis litteras iudiciis celebrandis obstare nolumus. C. 217. Executiones tamen propter publicam hominum utilitatem feriis repentinis non obstantibus per capitaneos nostros poterint expediri. TITULUS III. De Procuratoribus. Casimirus Magnus Rex, Visliciae. C. Quia cuilibet. fol. X. sic elucidatum est. C. M. syntag. art. 10: De advocatis, procuratoribus et proloquutoribus in iudiciis habendis cui expedit. VL. 6. C. 218. Quia cuilibet sua defensio et tuitio, cum iuris sit naturalis, deneganda non est, ideo statuimus: quod in omnibus iudiciis regni nostri quilibet homo, cuiuscunque sit status et conditionis, in causis suis omnibus, non tamen criminalibus criminaliter intentatis, potest habere suum advocatum, procuratorem et prolocutorem. Casimirus Tertius Rex, in Nieszova et Opoki. C. Si quis vero fol. XCIV. sic illustratum est. C. J. a. 1454. art. 23: De eo qui procuratore caret aut proponere nescit. VL. 252. C. 219. Si quis in iudicio constitutus causam suam debite proponere nesciverit vel in lingua impeditus fuerit nec amicum vel procuratorem pro eo loqui volentem habere poterit, iudiciis praesidentes ex officio suo petenti procuratorem idoneum deputare tenebuntur. C. 220. Qui procurator, si ad mandatum iudicis onus procurationis suscipere noluerit, poena unius sexagenae a iudicio non discedendo, tociens quotiens in hoc mandato iudicis contravenerit, puniatur tam diu, donec onus procurationis suscipiat cum effectu. Et nihilominus causas coram iudicio non procuret, donec pro omnibus poenis praedictis satisfaciat.