60 TITULUS II. De Feriis Ordinariis et Repentinis. Sigismundus Rex. Hoc statutum simul cura titulo addiderunt domini correctores, conformando statuta regni quoad ferias observandas legibus et canonibus sacris, quando quidem in statutis regni de feriis cautum non erat. C. 212. Quamvis nou prorogare sed expedire deceat actiones, debet tamen iudicialis strepitus diebus conquiescere feriatis, qui ob reverenciam Dei noscuntur esse statuti, scilicet: natalis Domini, sancti Stephani, Joannis Euangelistae, Innocentum, circumcisionis Domini, Epiphaniae, septem diebus Dominicae passionis, resurrectionis, Pentecostes cum duobus qui sequuntur, corporis Christi, febtivitatum omnium Virginis gloriosae, nativitatis Joannis baptistae, duodecim apostolorum et praecipue Petri et Pauli, sollemnitatis beati Michaelis et omnium sanctorum, beati Laurentii, sanctorum Stanislai et Adalberti martyrum in Maio regni nostri incliti patronorum, beatorum Martini et Nieolai cofessorum, Catherinae, Margaretae et Agnetis virginum ac diebus dominicis ceterisque sollemnitatibus, quas singuli episcopi regni nostri in suis dioecesibus cum elero et populo duxerint sollemniter venerandas. Quibus utique sollemnibus feriis usque adeo convenit a iudiciis abstinere, ut consentientibus etiam partibus nec processus habitus teneatur nec sententia, quam contingit diebus huiusmodi promulgari, licet diebus feriatis, qui gratia messium et necessitatis hominum indulgentur, procedi valeat de partium processerit voluntate. C. 213. Messium autem ferias, a festo sanctae Margaretae usque ad festum divi Bartholomei inclusivae observandas esse decerninms. C. 214. Ubi vero dies iudiciorum ex prorogatione vel continuatione aut alias quomodocunque in diem feriatum inciderit, ad diem sequentem non feriatam transponatur. C. 215. Causae tamen officii seu ad querelam et executiones feriis messsium non obstantibus per capitaneos nostros poterint expediri. C. 216. Repentinas autem ferias in duobus casibus tantum observari statuimus: Primo quando conventio regni generalis indicitur, tunc enim ab hebdomada, qua cenventiones terrestres particulares celebrantur, per totum conventionum regni generalis et particularium terrestrium tempus omnia iudicia conquiescant. Secundo, quando expeditio bellica regni generalis indicitur, tunc enim post publicatio-