Casimirus Rex, Visliciae. C. Statuimus quod. folio XXXVII. sic illustratum est. C. M. syntag. art. 137: De causis criminalibus in absentia actoris rex vel capitaneus cognoscere non debet. VL. 51. C. 207. Quoniam in causis criminalibus criminaliter intentatis accusatorem et reum in iudicio praesentes esse et causam suam per se et non per procuratorem in sui absentia agere oportet, ideo statuimus: quod sicut nos et successores nostri vel capitanei nostri ita et iudices terrest res in absentia accusatoris vel rei, quorum interest, de eiusmodi causis criminalibus, in quihus probationes sole meridiana clariores esse dehent, cognoscere et iudicare non debemus neque aliquem condemnare, nisi convictum in iudicio vel confessum. C. 208. Accusatori autem et reo in iudicio praesentihus advocatorum et procuratorum consilia et patrocinia opportuna et omnis defensa iuris non sunt deneganda. C. 209. Causae autem criminales criminatiter intentatae sunt, quorum exitus est mors, mutilatio membri, status vel honoris diminutio et exilium sen hannitio de regno et confiscatio honorum. Casimirus Magnus Rex, Visliciae. C. Ut dominarum. fol. X. sic illustvatum est. C. M. syntag. avt. 9: De dominabus et virginibus, quae citant aliquem aut citantur ab aliquo. VL. 6. C 210. Cum mulierum et virginum hahitatio propter fragilitatem sexus a coetibus virorum distincta omnino esse dehet, et ne ad iudicia venientes premant se turmis et conventihus masculorum, statuimus: si aliqua mulier aut virgo coram nobis aut iudiciis regni nostri quibuseunque recognitiones vel inscriptiones, quae absque illarum praesentia expediri non possunt, faetura est, ad eius postulationem iudiciis praesidentes notarium cum uno camerario ad eam in hospitium suum mittere debent, coram quibus recognitiones et inscriptiones ei necessarias iuxta iuris formam faciat, quae postea ad eorum relationem actorum libris inscribantur. C. 211. Idem de infhmis vel aliter legitime impeditis personis, qui praesentiam regiam vel iudicum commode accedere non possunt, intelligi volumus, dummodo mulieres, virgines, infirmi vel aliter legitime impediti sint praesentes in eo loco, ubi maiestas regia moratur vel iudicia celebrantur.