Idem lbidem. C. Et ut facilius. fol. XI. sic illustratum est. C. M. syntag. art. 14:Quis modus et ordo sit servandus in personis vocandis ad iudiciura. VL. 8. C 176. Et nt facilius ac sine clamore vel strepitu causae in iudiciis pertractentur, statuimus: quod ad tribuualia iudiciorum seu loca audientiarum , quibus iudices praesident, non secundum merita personarum nec secundum maioritatem vel minoritatem causarum, sed secundum ordinem litigantium actor vel reus soli vocati accedentes, per iudices audiantur, et expediantur. C. 177. Ordinem autem in vocandis partibus litigantibus ad praesentiam iudicum taliter statuendum et describendura duximus: ut prima die iudiciorum seu terminorum, antequam ipsa iudicia incboentur, omnes partes litigantes, tam actores quam rei, sive per citationem, continuationcm aut prorogationem terminorum, litispendentiam vel alio modo quocunque causac illorum ad iudicia sint devolutae, eoram notario se repracsentent, et nomina sua in registrum inscribi procurent, quos notarius requisitus sub poena privationis sui ofticii secundum ordinem ad se venientium omni favore et odio semotis, absque alicuius salarii solutione, ad regestrum speciale inscribat et ex codem regestro secundum ordincm et prioritatem scripturae clara voce pronunciet, per ministcrialem vocandos, ita quod qui prior ad regestrum inscriptus fuerit, prius pronuncietur, vocetur et expediatur et qui secundo loco inscriptus fuerit, eodem loco pronuncietur, vocetur et expediatur, et sic deinceps donec ad ultimos perveniatur. C. 178. Quod si aliqua partium per notarium pronunciata et per ministerialem tribus vicibus vocata, quocunque casu impedita se iudicibus praesidentibus non exhibuerit, tunc pars eius adversa praesens de Ioco iudicii seu audientia abmoveatur, et aliae partes litigantes ex ordine regestri pronuncientur et per ministerialem ad iudicium vocentur. C. 179. Et nihilominus pars, quae fuerat absens et tribus vicibus vocata, sive sit actor sive reus, si circa horam meridiei extremam eiusdem diei, qua pronunciata et vocata fuerat, indice iam dc tribunali surgere volente, aliis tribus vicibus vocata comparere non curaverit, in poena contumaciae vel in negoeio principali seu lucro iuxta naturam et exigentiam causarum et terminorum in eontumaciam suam per iudicem condemnetur. C 180. Si quis autem non pronunciatus nec vocatus, iudicibus pro tribunali sedentibus, ad eadem tribunalia sine ipsorum licentia vel mandato speciali propria praesumptione vel temeritate intraverit, poena trium marcarum per iudices ipsos irremissibiliter puniatur, ad cuius solutionem cogi debet a iudicio non recedendo. C. 181. Tribunalia autem iudicum jnielligi volumus mensas, oirca quas iudices sedent et iudicant, cum circumferentia seamnorum vel aliorum lignaminum circumseptas.