LIBER SECUNDUS. Statutorum Regni Poloniae. TITULUS I. De Iudieiis Terrestribus Particularibus ac Officio et Potestate Officialium eisdem Iudiciis praesidentium. Casimirus Magnus Rex, Visliciae. C. Prava consuctudine. fol. XI. sic illustratum est. C. M. syntag. art. 13: De iudiciis duntaxat a mane ad horam nonam tractandis. VL. 7. C 175. Prava eonsuetudine noscitur esse observatum, quod sine temporum et horarum distinctione per iudices regni nostri iudicia celebrabantur, propter quod in causis examinandis confusiones plerumque oriebantur, parvi pendebantur iudicia, et iudicum reverentia nou observabatur, nec ad tribunal iusticiae aliquis habebatur respectus. Volentea igitur, ut competentibus horis et temporibus ac cum debita animi discretione et sobrietate deinceps iudicia observentur, siatuimus: ut omnes iudices regni nostri diebus iudiciorum suorum seu tenninornm consuetis a mane usque ad meridiem iudiciis praesideant et causas examinent, iudicent et definiant. Quod si prima die iudiciorum ad horam meridiei omnes litigantea in causis et litibus eorum non poterint expediri, volumus, quod absque alicuius causae iactura et praeiudicio diebus proxime sequentibus ad horam meridiei praedictam duntaxat iudiciis praesidendo, omnes et singulae partes litigantes debito modo expediantur.