observare debeant, quia ramen habentur duo regestra in corpore statutorum regni continentia ordinem et loca senatorum et aliorum dignitarionun et officialium regni, quae magis autentica essc videntur, videlicet unum regestrum folio CXLI. et aliud regestrum folio CLVI, quae in multis diversa sunt et in aliquibus etiam deficiunt, et in practica aliter observatur, nam senatores et dignitarii praefati aliter nunc sua loca obtinent et obtinere contendunt, quam in eisdem litteris comprehensum est, unde multa odia et eontentiones suboriuntnr, propter quas actiones publicae in conventibus generalibus plerumque prorogantur, roganda itaque erit sacra maiestas regia, ut cum universo senatu et nuntiis terrarum regni sui loca dignitariorum et consiliariorum regni sui, tam spiritualium quam saecularium deseribi faciat in libro statutorum regni, ut quisque sciat locum suum possidere sine altercationibus et dissidiis ac simultatibus mutuis, ne negotia reipublicae negligantur.et charitas mutua inter dignitarios et officiales augeatur. Finis Primi Libri Statutorum Regni.