imponere et ordinariarn iudicii terrestris iurisdictionem conservare volentes, statuimus: quod capitanei terrarum regni nostri praeter quattuor articulos infrascriptos alias causas ordinarias iudicii terrestris deinceps non iudicent, videlicet: pro concussione stratae publicae seu viae regiae, ubi mercatoribus vel aliis animo depraedandi violentia infertur, item pro violatione et oppressione mulierum et virginum, item pro invasione domus manu violenta et pro incendio seu immissione ignis. Aliarum autem causarum iudicandi capitanei nullam penitus habeant facultatem. Casimirus Tertius in Nieszova et Opoki, Joannes Albertus Petrcoviae, Alexamlcr iu Itatfom et Sigismimdus Primus Cracoviae in Coronatione felici et Petreoviae, Ileges, et ex Cou- suetudinibus Terrarum. C. Ad tollendum fol. XCVII. sic elucidatum est, ut in principio huius statuti. J. A a. 1496. art. 4: De locis iudiciorum capitaneorum et quattuor articulis iudicandis. VL. 257. C. /58. Ad tollendos abusus nonnullorum capitaneorum regni nostri, qui locis officiorum suorum, in quibus ex antiquo iudicia exercere consueverunt, derelictis, in locis privatis, eorum dignitati penitus incongruis tribunalia iudiciorum suorum constituunt, statuimus et decernimus: ut capitanei terrarum et districtuum omnium regni nostri non in aliis quam capitaneatuum suorum propriis locis et districtibus singulis, in quibus vicecapitanei, burgrabii vel iudices castrenses et libri actorum castrensium ex antiquo habentur et in quibus iudicia esse consueverunt, causas praedictas ad se pertinentes deinceps iudicent et definiant. Ex duobus similibus hic §. conditus est. C. Haec autem iudicia. fol. XCVTI. C. Item statuimus. fol. XCIII. a) C. J. a. 1454. art. 11: Iudicia capitanei pro tempore et loco tenentes. VL. 249. b) J. A. a. 1496. art. 5: De iudiciis capitaneorum, quot vicibus celebrabuntur. VL. 257. C. 159. Quae iudicia sua in arctiori vel longiori tempore non iudicent nisi in sex hebdomadis, quae ante per unam hebdomadam publice proclamentur. C. 150. Et nihilominus, si aut in aliis temporibus vel locis inconsuetis iudicabunt, id iriitum et inane esse volumus et decernimus. Ex quattuor similibus iste et sequens §. conditi sunt. C Querebantur. fol. CXVI. C. Primo cum aliquis. fol. CXXI. C. Item ad querelam. fol. XXV. C. Praeterea. fol. II. in novis. a) A. a. 1505. art. 8: De citationibus capitaneorum ad querelam. VL. 301. b) Consuet. ter. Crac. a. 1505. art. 8: De litteris per capitaneos in tribus casibus ad querelam dandis. VL. 327. c) S. a. 1519. art. 4: De terminis ad querelam non transponendis. VL. 388.