C. 155. Sit autem iuratus et idoneus tam ad rationes publicas regni quam privatas tegias, sie ut omnibus rationibus absente regni thesaurario et praesente semper intersit et earum regestra servet, dispensatoresque utiles et inutiles instituat et destituat atque ab illis rationes suscipiat, sic denique se gerat et gubernet in officio sibi commisso, ut et maiestas regia et quilibet alius intelligat, eum officio suo deligenter intendisse, ne pecuniae regiae inaniter, prodige vel infideliter dispensentur. Sigismimdus Primus Rex, Cracoviae in Coronatione felici. C. Pro celeriori. fol. V. in novis. Hic insertum de verbo ad verbum. S. a. 1507. art. 17: Ut in curia regis duo sint iurisperiti, qui querelas audiant VL. 363. C. 156. Pro celeriori administratione iustitiae et expeditione querentium statuimus: quod duo sint iurisperiti, unus spiritualis, alter saecularis, secutnri semper curiam nostram, per nos eligendi. Qui iurati audiant qucrentes, referantque fideliter officialibus cancellariae regni nostri, qui deinde de nostro et successorum nostrorum mandato expeditionem facient, secundum quod ius et iustitia suadebit ae ipsorum querentium necessitas exposcet. Sedeant autem audientes querelas peracta missa nostra ad horam prandii et post prandium usque ad tempus coenae, ut liberius consiliis et aliis actionibus nostris intendere valeamus. Causae tamen iudiciariae iudici iuxta statutum committantur. TITULUS VII. De Officio et Potestate Capitaneorum et Judicum Castrensium ac Tenutariorum Bonorum Regalium. Vladislaus Jagiello Cracoviae et Varthae, Casimirus Tertius in Nieszova et Opoki et Joannes Albertus Petrcoviae, Reges. Łx tribus similibus hoc unum conditum est. C. Relatum nobis. fol. XLV. C. Item statuimus quod capitanei non iudicent. fol. XCIII. C. Ad tollendum. in fine foL XCVIL a) V.J. a. 1423. art. 17: De causis, quas soli capitanei iudicare possunt. VL. 77. b) C. J. a. 1454. art. 12: Quattuor articulos capitanei iudicaturi. VL. 250. c) J. A. a. 1496. art. 4. De locis iudiciorum capitaneorum et quattuor articulis iudicandis. VL. 257. C. 157. Quoniam capitanei terrarum regni nostri causas quascunque ad iudicium terrestre ordinarium pertinentes plerumque iudicant et definiunt, quae de iure ad eorum iudicium pertinere minime dinoscuntur, quibus modum iudicandi