cretarius, sciens secretas expeditiones publicas, qui etiam ad ea intromittatnr secreta, quae cancellario et vicecancellario regni panduntur. C 151. Volumus autem et decernimus, ut habeatur per nos et successores nostros debita ratio laborum et servitutis cancellarii, vicecancelarii et secretarii maioris. In nostro tamen arbitrio et successorum nostrorum reponimus, ut pro meritis et virtute uniuscuiusque liberum sit nobis oiferente se oportunitate, prout videbitur reipublicae expedire, unumquemque ad statum et conditionem altiorem promovere. Alexander Rex, Petrcoviae. C. Antiquis regni. fol. CXIV. Sic illustra tum est facti substantia non mutata. A. 1504. art. 5: De thesaurario regni et vicethesaurario curiae. VL. 297. C 152. Antiquis regni constitutionibus non sine ratione et necessitate introductura est, ut regni et curiae thesaurarii haberentur, prout nostra tempestate haberi consueverunt. Verum quia nunquam fuit aliqua constitutione ordinatum, quid cuilibet illorum ratione officii incumbere debeat, itaque statuimus: quod thesaurarius regni, quemadmodum coronarum et thesaurorum regni, quae omnium rerum suma sunt, conservator et custos existit, sic non immerito fungi debet senatoria dignitate, ipse quoque ex sua privilegiata auctoritate expeditiones, calculos et rationes cum militibus mercenariis, aulicis nostris et omnibus, quibus vel ratione servitutis vel reipublicae aut per maiestatem regiam aliquid debetur, facere tenetur. C 153. Ipse denique thesaurarius regni sit unicus magister monetarum pro tempore in regno nostro cudendarum, quandoquidem censibus et salariis ex salinis nostris abunde dotatus est. Ipse etiam monetae curam habeat, nec non probatores sculptoresque suos, quos ipsemet salariis provideat et ipse quattuor marcarum salario singulis hebdomadis contentetur. Quod salarium ex medio floreno in cussione accrescenti percipiat et ex eodem medio floreno reliquis monetariae officinae operariis et universa alia necessaria ad monetariam pertinentia emet et solvet. Et quidquid ex eodem medio floreno resultaverit, deductis salariis et impensis praefatis, id totum in utilitatem nostram et reipublicae convertatur. C. 154. In curia vero regia thesaurarius curiae seu vicethesaurarius, thesaurorum curiae secretarius, sit vir probus, discretus et modestus, per maiestatem regiam constituendus, qui ab aula regia nunquam discedere debet. Et ipse absente regni thesaurario omnes pecunias proventuum regalium et alias, undecunque ad maiestatem regiam collatas, in thesaurum recipiat, illasque cum consilio officialium et consiliarioriorum curiae dispenset, ad mandatum regiae maiestatis. Et omnia alia cum aulicis et militibus mercenariis, quae thesaurario regni incumbunt administrabit. Sed in praesentia thesaurarii regni de praemissis se non intromittet, licet de consensu, scientia et consilio thesanrarii regni id et omnia alia facere possit.