C. 137. Si autem palatini in praemissis omnibus et singulis exequendis remissi et negligentes fuerint, tamquam communis iustitiae destructores poena centum marcarum fisco nostro applicanda, quotiescunque id fecerint, irremissibiliter punientur. C. 138. Cum autem barones terrarum nostrarum in iudiciis colloquiorum generalium personam nostram repraesentant, coram quibus causae appellationum et hereditariae aliaeque maiores agitantur et tractantur et sententiae per eosdem latae robur accipiunt firmitatis, acsi nostra in praesentia agerentur, coram quibus etiam resignationes bonorum magnorum peraguntur et causae per eosdem definitae in speciali actorum libro conscribuntur, unde cum maiori alioquin pondere debent diligentius et cautius observari, ideo statuimus: quod liber actorum praefatus colloquii geueralis pari modo quo libri actorum regalium et iudiciorum terrestrium sub clausura trium clavium amodo conserventur. Quarum unam iudex, aliam subiudex, tertiam vero notarius terrestris habeant et conservent, nec liceat uni sine aliis clausuram praedictam aperire. C. 139. Et quia ex libris actorum praedictorum nonnulli litteras habere et extrahere tempore debito cupiunt, idcirco decernimus: quod iudex per ministerialem, quando opportunum viderit, faciat proclamare, quod in tali districtu, loco et die tali libri actorum praedictorum ad extrahendum litteras aperientur. Quo die et loco advenientibus, libri actorum praefati tam regalium quam generalium et terrestrium iudiciorum seu terminorum omnibus litteras habere volentibus publice pateant et aperiantur. Et litterae ipsae sub iudicis et subiudicis titulis et sigillis propriis et notarii manus propriae subscriptione partibus petentibus fideliter extradantur. TITULUS VI. De Officiis Regni et Curiae Regalis eorumque Potestate. Alexander Rex, Petrcoviae. C. Officia Regni. fol. CXII. verborum et facti substantta non mutata sic illustratum est, cum ad iudicia non pertineat. A. a. 1504. art. 1: De officiis regni et curiae et praesertim mareschalcorum. VL. 295. C. 140. Officia regni et curiae regiae, praesertim vero marsalcorum, de eonsuetudine diuturna semper tenta et observata sunt. Licet enim quodlibet eorum onus et debitum suum peculiare non ignoret, quia tamen in duabus personis unum offi-