d) C. .J. a. 1454. art. 14: De terminis generalibus seu peremptoriis. VL. 250. e) C. .J. a. 1454. art. 19: Liber qualiter servandus sit. VL. 251. f) S. a. 1511. art. 12: De agendis generalibus iudiciis, quae colloqaia nuncupantur. VL. 377. C. 132. Assidua colloquiorum seu iudiciorum generalium celebratio pacis communis conservatio et cuiuslibet dissidii intestini exclusio est. Ad quorum observationem palatini, castellani, capitanei, iudices, caeterique dignitarii et officiales regni nostri tanto diligentius intendere tenentur, quanto ad illa sint ex onere dignitatum et officiorum suorum districtius obligati. Praesenti igitur edicto statuimus et auctoritate regia omnibus palatinis, castellanis, capitaneis, vexilliferis, iudicibus, subiudicibus, notariis, caeterisque dignitariis et officialibus omnium palatinatuum et terrarum regni nostri praecipimus et mandamus: ut colloquia seu iudicia generalia temporibus statutis in omnibus terris et palatinatibus regni nostri sine aliqua intermissione celebrent et illis personaliter intersint. C. 133. Nisi forte aliquem gravis languor corporalis aut in rebus publicis regni ardua legatio excusaverit; in quibus casibus locum suum per aliam idoneam personam supplere et illi per litteras vices suas committere poterit. Quo casu colloquium seu iudicium generale integrum esse censebimus, perinde acsi persona principalis interesset, nec aliquem, nisi in duobus casibus praedictis, propter absentiam volumus excusari. C. 134. Sed neque mors unius vel duorum dignitariomm ad sedem colloqnialem spectantium celebrationem colloquiorum impedire debent, tunc enim alii dignitarii colloquiis praesidentes alios nobiles, viros idoneos, legales et possessionatos in locum mortuorum surrogent, qui simul cum aliis dignitariis et officialibus plenam iudicandi potestatem habebunt tam diu, quousque in locum mortuorum digniteriorum de aliis per nos provisum fuerit. C. 135. Si quis autem colloquio seu iudiciis generalibus interesse aut personam idoneam in locum suum surrogare neglexerit, poena viginti octo marcarum fisco nostro applicanda irremissibiliter puniatur, et nihilominus, ne administrationem iustitiae propterca diiferri contingat, alii dignitarii colloquiis praesidentes alios nobiles, viros idoneos, legales et possessionatos in locum absentium surrogent, qui simul cum eis plenam iudicandi habebunt potestatem. C. 136. Et quoniam multae negligentiae magnique errores et damna fiunt in- ter subditos nostros per omissam generalium iudiciorum seu colloquiorum obser- vationem, ideo statuimus perpetuo observandum: ut palatini praemissa in binis iudiciis particularibus seu tenninis terrestribus, pro quartalibus Cinerum et Pen- tecostes singulis annis celebrari solitis, proclamatione. in tertiis terminis seu iudiciis porticularibus, post festa exaltationis sanctae Crucis celebrari solitis, in locis principalioribus omnium palatinatuum regni nostri, vel ubi eis melius et commodius videbitur, et non in singulis districtibus colloqnia seu iudicia generalia singulis annis iudicent et celebrent et illa nunquam faciant reclamari.