Sigisimundus Primus Petrcoviae, Rex. C. Item iniquam consuetudinem. fol. XIX. in novis. Hic insertum de verbo ad verbum. S. a. 1511. art. 16: De Polonifl ad monasteria regni suscipiendis VL. 378. C. 119. Iniquam eonsuetudinem quorumdam iu regno nostro monasteriorum tollere cupientes, ad quae fratres gentis duntaxat Germanicae suscipi solent in contemptum Polonicae nationis, statuimus: ut quisque dominorum archiepiscoporum et episcoporum in sua dioecesi videat privilegia talium monasteriorum et, si hisdem privilegiis id non sit expressum, ut soli germani ad dicta monasteria suscipiantur, provideant: ut promiscue Poloni et Almani deinceps recipiantur. TITULUS IV. De Officio et Potestate Palatinorum et Castellanorum. Casimlrus Magnus Rex, Visliciae. Haec duo sic correcta sunt. C. Item ut palatini. fol. XI. C. Quia plerumque. fol. XII. a) C. M. syntagma. art. 12: De iudicibus palatinorum. VL. 7. b) C. M. synt. art. 15: Quibus in locis debent iudicia celebrari. VL. 8. C. 120. Quoniam ad iudicatus terrestres omnium palatinatuum regni nostri quattuor personae idonaae, per nobilitatem illius palatinatus seu terrae, in qua iudicatus vacaverit, ex more vetusto eliguntur et nobis praesentantur, et ex illis quattuor electis et nobis praesentatis nos unum in iudicem constituimus, ideo eiusmodi iudices per nos constituti non palatinorum, sed nostri et terrestres iudices, prout hactenus fuit observatum, censeri et nominari debent. C. 121. Palatinorum vero iudices eorum vieepalatinos et non alios esse decernimus et declaramus. Quibus palatini facultatem ad se concernentem in toto vel in parte pro arbitrio suo committere possunt. C. 122. Castellanorum autem iudices, utpote reipublicae regni nostri minime necessarios, penitus abrogamus.