rectoris illius universitatis suffieientes fidem fecerint et quos loci ordinarii una cum capitulis eorum elegerint et dignos esse comprobaverint. Pro quibus loci ordinarii cum suis capitulis praebendas speciales deputare poterint, ad quas non alii nisi quattuor doctores plebei perpetuo suscipiantur. C. 118. Sed cum ordinarii regni nostri, qui et magis debent statui et dignitati ecclesiasticae prospicere et melius sciunt personas spiriiuales, ecclesiae et reipublicae idoneas eligere, hactenus nihil haberent praesidii, quo uass collationes et provisiones saltem in mensibus suis adversus Romanas multiplices reservationes, accessus, regressus et coadiutorias, aliaque id genus impedimenta tueri possent, unde lites et expilationes multarum facultatum sequebantur, nos inter alia, quae toto tempore felicis nostri regiminis in regno nostro reficienda curavimus, hanc indiguitatem et incommodum tam ecclesiarum, quam etiam reipublicae considerantes, magna cura egimus apud sanctissimum in Christo patrem et dominum Clementem Septimum, sanctae Romanae ac universalis ecclesiae summum pontificem, ut quod nonnulla alia regna et provinciae pro maguo et singulari haberent privilegio ac diligentissime observarent, eius sanctitas nobis et regno nostro, cum de sede apostolica tum etiam de universa re Christiana bene merito, concedere dignaretur, ut videlicet ordinarii aliaeque personae ecclesiastieae perpetuis deinceps temporibus haberent vicissim cum ipsa sede apostolica sex menses liberos, in quibus nullae qualescunque reservationes, nulli accessus, regressus ac coadiutoriae, aliaque impedimenta ex curia Romana provisionibus et collationibus ipsorum obsistere aut illas impedire possent. Quod tandem privilcgium de gratia et benignitate eius sanctitatis obtinuimus, amplissimis quidem rationibus et clausulis roboratum, prout ex tenore ipsius clarins constat. Cuius exempla ad omnes ecclesias cathedrales sub sigillo nostro transmisimus. Quia tamen tanta est multorum hominum temeritas, tanta rerura et temporum varietas, ut nihil tam solidi obtineri ac ordinari possit, quod non turbetur et labefiat in posterum, nisi vi et potestate principum defendatur ac manuteneatur, de consilio et consensu unanimi omnium tam senatorum quam procerum praedictorum statuimus et decemimus perpetuis temporibus observandum: quod quicnnque adversus privilegium hoc tam salubre et anto labore et cura nostra obtentum per derogationes aut quoscunque alios modos quidquam committere per se vel submissas personas aut quovis alio praetextu seu colore, illud in parte vel in toto infrigendo vel contra illud aliquid tentando, ausu temerario praesumpserit vel contra illius dispositionem beneficium quodcunque ecclesiasticum acceptaverit vel acceptare voluerit vel pensionem quamcunque seu aliquam quotam ex proventibus beneficii per eum impetrati vel acceptati sibi reservare procuraverit, cuiuscunque status, conditionis, praeeminentiae et dignitatis existat, poenis praedictis subiaceat ipso facto.