stribus proxime praeteritis sibi super te decretis et ad attentandum ipsum iurare super damnis exinde secutis. Ideo compareas et pro praemissis omnibus et pro poenis satisfacias cum effectu. Ex Consuetudinibus Terrarum. C. Item si actor. fol. XLIV. in novis, sic illustratum est. S. a. 1523. Formula processus. art. 67: Item si actor amiserit citationem etc. VL. 415. C. 926. Si actor ante litiscontestationem vel ante terminum, ad quem citavit reum, citationem perdiderit, poterit citare reum alia citatione ad instar prioris. Quae sive in sua narratione a prima perdita discrepaverit sive non, dummodo eundem effectum et summam in se contineat, talis citatio in iudicio locum habere debet, neque actor vel ob id aliquam poenam luere debet, sed citatus sicut ad illam primam deperditam aeque sibi respondere tenetur. Xec poterit citatus actori obiicere, quod dedisset citationem super citationem. Et idem erit, si post litiscontestationem citationem perdiderit, nam poterit actor reum de novo citare absque aliqua poena. Quod si actor habuerit citationem sive propositionem acticatam, haec ipsa valebit sibi pro citatione et non tenebitur originalem citationem reo ostendere, sed ei sufficiet nova citatio, in locum primae deperditae obtenta. Si autem reus citatus perdiderit citationem, actor post propositionem suam ad postulationem rei tenebitur sibi accomodare suam citationem ad respondendum. Quam post responsionem factam actori restituere tenebitur. TITULUS III. De Formulis Inscriptionis Suspensionum Terminorum. Haec et sequens formulae. fol. XLIII. in novis, extensae in forma. S. a. 1523. Formula processus. art. 65 et 66. VL. 415. Formula Suspensionis Termini ad Deliberandum vel Interregandum. C. 927. Iudicium motu proprio ex certis respectibus causam inter nobiles A. actorem et B. reum citatum, ad iudicia seu terminos proximos terrestres dif-