d idem, pro Vulneribus. (VL. 423). C. 904. Pro eo: quia tu fecisti super ipso initium litis et intulisti sibi violenter tria vulnera cruenta et duo livida, quae ministerialis terrestris A. de B cum nobilibus in tempore vidit, quae vulnera pensat sibi ad quadraginta marcas pecuniae vel prout ius decernet, pro quibus vult te convincere, iudicialiter rcsponsurus. . d idem, p ro Homine Occiso. (VL. 423). C. 905. Pro eo: quia tu occidisti patrem ipsius nobilem A. de B., quam occisionem ministeriali terrestri C. de D. et nobilibus obduxit et super te protestatus est. Quod caput patris sui praefati pensat sibi ad centum viginti marcas et ad poenam carceris aut prout iudicium decernet, et vult te pro eodem convincere, iudicialiter responsurus. Ad idem, pro Propinquitate. (VL. 424). C. 906. Pro eo: quia tu possedisti et tenes propinquitatem ipsius, videlicet villam A. et eius hereditatem, ad quam ipse est propinquior quam tu post nobilem olim B. patruum suum germanum, quae bona praefata existimat sibi ad ducentas marcas pecuniae, et in totidem ipsum damnificasti, iudicialiter responsurus. Ad idem, pro Divisione. (VL. 424). C. 907. Pro eo: quia tu non vis cum ipso dividere bona hereditaria A. quorum medietas ipsum B. concernit, et ipse tecum vult, quod sibi pensat ad centum marcas pecuniae et totidem damni, iudicialiter responsurus. Ad idem, pro Redimendis Bonis Obligatoriis. (VL. 424). C. 908. Citat te ad recipiendas pecunias, quas te in bonis ipsius hereditariis, videlicet villa A., praetendis habere inscriptas, et ideo ut stares et inscriptiones tuas coram iudicio ostenderes et pecunias reciperes, sibique tamquam beredi de bonis ipsius praefatis iudicialiter condescenderes. Datum. C. 909. Citatio suprascripta potest fieri etiam ad actorum positionem, non. exspectata celebratione tenninorum, et hoc fiet in arbitrio actoris. Ad idem, pro Colono Profugo sive quovis alio Subdito. (VL. 424). C. 910. Pro eo: quia tu non vis sibi extradere laboriosum A. colonum ipsius de villa B. ad villam tuam C. profugum, quem apud te in villa tua prae-