Formula Venditionis et Inscriptionis Perpetuae. (VL. 416). Formulae diversarum inscriptionum, contractuum et obligationum. fol. XLV. in novia cum sex foliis sequentibus, sic illustratae sunt. S. a. 1523. Processus variarum recognitionum et inscriptionum in iudicio terrestri. art. 2 — 9. VL. 416 — 422. C. 888. Comparens personaliter coram iudicio nobilis A. heres de B. sanns mente et corpore existens, publice et per expressum recognovit: Quia bona sua hereditaria, videlicet villam C. cum totali ipsius villae hereditate et omnibus ad eam pertinentibus et quovis modo spectantibus et provenientibus, nihil iuris, dominii et proprietatis et cuiusvis usufructus in praefatis bonis pro se et suis successoribus reservando seu exeipiendo, ita late, longe et circumferentialiter, prout praefata bona, villa et hereditas in suis metis et limitibus est distincta, nobili I). de E. pro centum marcis pecuniae monetae et numeri Polonicalis vendidit perpetuo et in aevum, ita prout solus tenuit, habuit et possedit, nullis exclusis, per praefatum D. et eius successores cum omni iure, dominio et proprietate ac titulo hereditario perpetuo et in aevum tenenda, possidenda et ad usus suos beneplacitos convertenda. Et iam exnunc praedictus A. praefato D. dedit realem intromissionem et actualem possessionem per ministerialem terrestrem F. de G. in praedicta bona, villam et hereditatem totalem C. Et debet praedictus A. et eius successores praefatum D. cum suis suecessoribus occasione praemissorum tueri, evincere, eliberare et pacificare ab omni impetitione iuridica, ab omnibus personis per praescriptiones tcrrestres, prout ad quamlibet personam praescriptio pertinet, totiens quotiens sibi D. opus fuerit et necesse, sub damno terrestri, nulla re exquisita ipsum evadendo. C. 889. Quod si talis venditio debet fieri iu vim reemptionis, alias „na widerkuff", tunc in loco competenti addantur haec verba: Vendidit in vim reemptionis, alias „na widerkuff". C. 890. Si autem venditor haberet uxorem, cuius reformatio dotis vel dotalitii extenderet se ad talia bona vendita, constituatur uxor per maritum ad acta iudicii et cum consensu consanguineorum ad minus duorum ex linea paterna descendentium consentiat tali inscriptioni et venditioni, quoad eius dotis et dotalitii reformationem. Formula Venditionis et Inscriptionis in Vim ltccmptionls alias "na Wyderkuff" personis ecclesiasticis, quae non nisi cum consensu regio prius obtento fieri debet. (VL. 417). C. 891. Comparens personaliter coram iudicio nobilis A. de B. heres, sanus mente et corpore, publice et per expressum recognovit: Quia venerabilibus viris. C. D. E. praelatis et canonicis ecclesiae cathedralis Cracoviensis modernis et pro tempore existentibus duodecim marcas pecuniae census annui pro trecen-