LIBER QUINTUS Statutorum Regni Poloniae. TITULUS I. De Variis Formulis Recognitionum et Inscriptionum Iudicialium, Ex Consuetudinibus Terrarum. C. Notandum. in novis. fol. XLIV. sic illuBtratum est. S. a. 1523. Processus variarum recognitionum et inscriptionum in iudicio terrcstri art. 1. Iudices diligenter considerare debent aetatem, discretionem, bonam et adversam corporis valetudinem eius, qui aliquam facit inscriptionem. VL. 416. C 887. Iudiciis praesidentes diligenter intendere et considerare debent personas recognoscentes inscriptiones, obligationes vel contractus in iudicio, si legitimam aetatem aut bonam discretionem habeant. Qui si legitimam aetatem vel bonam discretionem non habuerint, recognitiones inscriptionum, obligationum vel contractuum ab eis non suscipiant. Etiam diligenter considerent, si recognoscentes sint sani corpore, et tunc demum scribant, eos sanos esse mente et corpore. Quod si aegri corpore existant, compotes tamen rationis, ut est rei veritas, scribere faciant, ita videlicet: Aeger vel languens corpore, tamen sanus mente et compos rationis.