Tidelicet pro qualibet marca unus equus vel bos ad labores aptus et pro media marca una vacca qualiscunque, quae iumenta apud dominos et non eorum colobos recipi debent, nisi in villa pignoranda curia vel praedium domini non fuerit, tunc enim colonorum iumenta licite recipi et per dominos demum evinci et liberari debent. Alioquin nisi iumenta colonorura per dominos evicta et eliberata fuerint, coloni a dominis suis vel ob id libere discedere possunt, tamqnam pro excessu dominorum damna et rapinas sustinentes. Ubi vero pro exactionibus publicis per colonos non solutis eisdem pignora recipiuntur, ipsi coloni et non domini eorum illa evincere et eliberare tenebuntar. C. 873. Quod si dominus villae vel coloni pignorationem iuxta praemissum modum non admiserint vel pignora iam recepta in villa, ante villam vel in via violenter acceperint, ob rebellionem suam poenam trium marcarum nobis et iudicio nostro totidem solvere et nihilominus eadem pignora denegata aut violenter ablata, iterum per ministerialem et servitores iudicii ab eis postulata, si dare vel restituere temere noluerint vel denegaverint, poenam quattuordecim marcarum incurrent [et citati ad iudicium castrense eadem pignora simul cum poena praedicta restituere et solvere tenebuntur. Quibus poenis pignoratores contenti esse debent, nullam vim nobilibus vel colonis in recipiendis pignoribus inferendo. C. 874. Equos autem, pecora, pecudes vel alias res nomine pignorum acceptas iudices vel offieiales regni nostri, quacunque auctoritate praefulgentes, non distrahant neque diminuant, sed si aestivo tempore et quamdiu pecora in campis pascuntur, illa receperint, duabus septimanis integris, si autem hiemali terapore et quamdiu pecora occlusa domi pabulantur, octo diebus salva et integra, sive iuste sive iniuste recepta sunt, per recipientes conserventur. C. 875. Quod si infra praedictum terapus pro poenis, mulctis, exactionibus publicis vel aliis debitis per dominos pecorum pignoratorum satisfactum non fuerit, vel ipsi suam innocentiam in praemissis non ostenderint, lapso eiusmodi termino, hi qui pignora detinent, illa distrahendi, dividendi et pro libito suo convertendi plenam et liberam habeant facultatem. C. 876. Quod si iudiccs vel officiales, avaritiae suae modum non imponentes, intra praedicta tempora pignora inter se diviserint, dissipaverint vel alienaverint, damna passo iuxta valorem pignorum seu animalium deperditorum, quod suo comprobabit iuramento, cum poena trium marcarum restituere tenebuntur. Et nihilominus a poena, mulcta vel debito principali, pro quibus pignora recepta erant, absoluti sint ipso facto. C. 877. Volumus autem et deceraimus: quod iudices et officiales nostn non plures quam duos familiares suos cum ministeriali ad pignorationes faciendas transmittant, quod denique absque culpa vel causa aut non condemnatos, non convictos, neque in iudicio confessos pignorare non permittant neqo6 praesumant.