iureiurando illas non esse falsas sed legitime ex actis iudicialibus emanatas comprobare debebunt. Si vero producens litteras actis illas veras et legitimas esse probaverit, ille tum demum, qui temere falsitatem litteris obiecit, quattuordecim marcarum pecuniae communis poena parti applicanda puniatur. Et ultra haec in tribus marcis pecuniarum, iudicio ibidem statim solvendis, condemnetur. Ubi vero acta et libri iudiciorum non exstarent, sive incendio absumpti seu vi ac iniuria hostili vel quocunque alio fortuito casu deperditi sunt, satis esse censemus, ut in eo casu litteras de falso suspectas probet quisque et purget secundum consuetudinem antiquam, hoc cst suo et duorum testium nobilium possessionatorum bonae ac non inculpatae formae corporali iuramento. TITULUS XVI. De Poenis, Muletis et Pignoratoribus. Casimirus Magnus Visllciae et Casimirus Tertius iu Nieszova et Opoki, Reges. Ex quattuor simul iunctis obscuris hoc unum conditum et quintum abrogatum est. C. Ut in rapiuis. fol. IX. C. Experientia. fol. XIV. C. Praeterea quia. fol. XV. C. Item statuimus quod quotienscunque. foi. XIV. C. Ut itaque certa. fol. XV. a) C. M. syntag. art. 5: De pignoribus ai iudices pertiuentibus non distrahendis sed per certa tempora servandis. VL. 4. b) C. 31. syntag. art. 24: De pignoratione, quot boves sunt recipiendi pro contumacia. VL. 13. c) C. M. syntag. art. 25: De pignoratione, et modo pignoratiOnis. VL. 14. d) C. J. a. 1454. art. 24: De pignorationibus. VL. 252. e) C. M. syntag. art. 26: De poena siedmdziesiÄ…t quando sit decernenda. VL. 14. C. 872. Experientia didicimus, quod plerumque non contumaces pro contumacibus vel contumaces modum excedendo pro contumacia sua puniuntur et praegravantur, quia dum in aliqua villa pignora recipiuntur, ubi sex boves de iure recipi debebant, triginta vel quadraginta recipiebantur. Has igitur depactiones et rapinas enervare et certam mensuram et observantiam pignorum recipiendorum constituere volentes, statuimus: quod pro modo et quantitate summae poenarum, mulctarum, exactionum publicarum vel alteriua cuiuscunque debiti a nohilibus et subditis nostris per iudices et officiales nostros pignora recipiantur,